Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 110 > >|
1
PROP. XI. PROB. IV.
EX datis imaginibus velocitatum, iuxta quas ſimplici

motu currantur latera compoſiti motus; datis item
tangentibus ad quæcunque puncta ipſorum laterum, repe­
rire ſemitam compoſiti motus, nec non directiones, veloci­
tateſque
puncti deſcribentis ipſam ſemitam.
Tab. 4. fig. 8.
Opportet tamen latera ipſa, itemque imagines prædictas,
in imperatas ſecari poſſe rationes, quamquam nos non la­
teat, in lateribus curuis hoc effici non poſſe, præterquam̨
aliquatenus in periphærijs circulorum.
Sint AB, AF latera compoſiti motus, quæ quidem ſeor­
ſim currantur eodem tempore QM, ſcilicet AB iuxta ima­
ginem MNPQ, et AF iuxta imaginem alteram ei homoge­
neam TMQR.
Ponatur AB circuli arcus, quem tangat re­
cta BC æqualis QB, at AF lineam', quæ parabola ſit, con­
tingat recta FG æqualis RQ Reperiemus illicò punctum

H extremum ſemitæ compoſiti motus; ſunt enim data pun­
cta A, F, B.
Cum igitur mobile venerit in H. Dico, eo
temporis momento velocitatem, ac directionem HL, quæ
recta diameter eſt parallelogrammi, cuius duo latera ſunt
dictæ lineæ HI, HK; Iam vti diximus punctum H eſt ex­
tremum compoſiti motus, quare eo momento, quo pun­
ctum mobile eſt in H, habet inibi eaſdem illas velocitates,
quas haberet in B, et F, dum ſeorſim illa latera excurriſſet;
ſcilicet conſideratur ipſum mobile habens ſimul velocita­
tem HI æqualem, ac æquedirectam, ſeu æquidiſtantem
ipſi CB, cui eſt æqualis alia QP; & velocitatem HK æqua­
lem, ſimiliterque directam, ipſi GF æquali RQ Cum ita

ſit erit HL velocitas, & directio quæſita momento que Eo­
dem modo, ſi ſit, vel fiat vt imago PNMQ ad ONMV
(ducta ſcilicet applicata SVO) ita BA ad AX, et ONMV
ad imaginem VMTS, vt XA ad AI, percurrentur AX, AI

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index