Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 101 > >|
1quod diuidat fruſtum in duo fruſta triangulares baſes ha­
bentia, uidelicet in fruſtum abdefh, & in fruſtum bcdfgh.

erit triangulum kln proportionale inter triangula abd,
efh: & triangulum lmn proportionale inter bcd, fgh.

ſed pyramis æque alta, cuius baſis conſtat ex tribus trian­
66[Figure 66]
gulis abd, klz, efh, demonſtrata
eſt fruſto abdcfh æqualis.
& ſi­
militer pyramis, cuius baſis con­
ſtat ex triangulis bcd, lmn, fgh
æqualis fruſto bcdfgh: compo­
nuntur autem tria quadrilatera a
bcd, klmn, efgh è ſex triangu­
lis iam dictis.
pyramis igitur ba­
ſim habens æqualem tribus qua­
drilateris, & altitudinem eandem
ipſi fruſto ag eſt æqualis.
Eodem
modo illud demonſtrabitur in aliis
eiuſmodi fruſtis.
Sit fruſtum coni, uel coni portionis ad; cuius maior ba­
ſis circulus, uel ellipſis circa diametrum ab; minor circa
c d: & ſecetur plano, quod baſibus æquidiſtet, faciatque ſe­
ctionem circulum, uel ellipſim circa diametrum ef, ita ut
inter circulos, uel ellipſes ab, cd ſit proportionalis.
Dico
conum, uel coni portionem, cuius baſis eſt æqualis tribus
circulis, uel tribus ellipſibus ab, ef, cd; & altitudo eadem,
quæ fruſti ad, ipſi fruſto æqualem eſſe.
producatur enim
fruſti ſuperficies quouſque coeat in unum punctum, quod
ſit g: & coni, uel coni portionis agb axis ſit gh, occurrens
planis ab, ef, cd in punctis hkl: circa circulum uero de­
ſcribatur quadratum mnop, & circa ellipſim rectangulum
mnop, quod ex ipſius diametris conſtat: iunctisque gm,
g n, go, gp, ex eodem uertice intelligatur pyramis baſim
habens dictum quadratum, uel rectangulum: & plana in
quibus ſunt circuli, uel ellipſes ef, cd uſque ad eius latera

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index