Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 101 > >|
1
SIT cylindrus, uel cylindri portio ac: & plano per a­
xem ducto ſecetur; cuius ſectio ſit parallelogrammum ab
cd: & bifariam diuiſis ad, bc parallelogrammi lateribus,
per diuiſionum puncta ef planum baſi æquidiſtans duca­
tur; quod faciet ſectionem, in cylindro quidem circulum
æqualem iis, qui ſunt in baſibus, ut demonſtrauit Serenus
in libro cylindricorum, propoſitione quinta: in cylindri
uero portione ellipſim æqualem, & ſimilem eis, quæ ſunt
18[Figure 18]
in oppoſitis planis, quod nos
demonſtrauimus in commen
tariis in librum Archimedis
de conoidibus, & ſphæroidi­
bus.
Dico centrum grauita­
tis cylindri, uel cylindri por­
tionis eſſe in plano ef.
Si enim
fieri poteſt, fit centrum g: &
ducatur gh ipſi ad æquidi­
ſtans, uſque ad ef planum.

Itaque linea ae continenter
diuiſa bifariam, erit tandem
pars aliqua ipſius ke, minor
gh.
Diuidantur ergo lineæ
ae, ed in partes æquales ipſi
ke: & per diuiſiones plana ba
ſibus æquidiſtantia ducantur.

erunt iam ſectiones, figuræ æ­
quales, & ſimiles eis, quæ ſunt
in baſibus: atque erit cylindrus in cylindros diuiſus: & cy
lindri portio in portiones æquales, & ſimiles ipſi kf.
reli­
qua ſimiliter, ut ſuperius in priſmate concludentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index