Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 101 > >|
1
SIT fruſtum pyramidis, uel coni, uel coni portionis ad,
cuius maior baſis ab, minor cd.
& ſecetur altero plano
baſi æquidiſtante, ita ut ſectio ef ſit proportionalis inter
baſes ab, cd.
conſtituatur autem pyramis, uel conus, uel co­
ni portio agb, cuius baſis ſit eadem, quæ baſis maior fru­
63[Figure 63]
ſti, & altitudo æqualis.
Di­
co fruſtum ad ad pyrami­
dem, uel conum, uel coni
portionem agb eandem
proportionem habere, quam
utræque baſes, ab, cd unà
cum ef ad baſim ab.
eſt
enim fruſtum ad æquale
pyramidi, uel cono, uel co­
ni portioni, cuius baſis ex
tribus baſibus ab, ef, cd
conſtat; & altitudo ipſius
altitudini eſt æqualis: quod mox oſtendemus.
Sed pyrami
64[Figure 64]
des, coni, uel coni portiones,
quæ ſunt æquali altitudine,
eandem inter ſe, quam baſes,
proportionem habent, ſicu­
ti demonſtratum eſt, partim

ab Euclide in duodecimo li­
bro elementorum, partim à
nobis in commentariis in un­
decimam propoſitionem Ar­
chimedis de conoidibus, &
ſphæroidibus.
quare pyra­
mis, uel conus, uel coni por­
tio, cuius baſis eſt tribus illis
baſibus æqualis ad agb eam
habet proportionem, quam
baſes ab, ef, cd ad ab baſim.
Fruſtum igitur ad ad agb

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index