Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 101 > >|
1ad portiones ſolidas maiorem habet proportionem, quàm
nl ad lm: & diuidendo fruſtum pyramidis ad dictas por­
tiones maiorem proportionem habet, quàm nm ad ml.

fiat igitur ut fruſtum pyramidis ad portiones, ita qm ad
m l.
Itaque quoniam à fruſto coni, uel coni portionis ad,
cuius grauitatis centrum eſt m, aufertur fruſtum pyrami­
dis habens centrum l; erit reliquæ magnitudinis, quæ ex
portionibus ſolidis conſtat; grauitatis centrum in linea lm
producta, atque in puncto q, extra figuram poſito: quod
fieri nullo modo poteſt.
relinquitur ergo, ut punctum l ſit
fruſti ad grauitatis centrum.
quz omnia demonſtranda
proponebantur.
22. huius
19. quínti
THEOREMA XXII. PROPOSITIO XXVII.
OMNIVM ſolidorum in ſphæra deſcripto­
rum, quæ æqualibus, & ſimilibus baſibus conti­
nentur, centrum grauitatis eſt idem, quod ſphæ­
ræ centrum.
Solida eiuſmodi corpora regularia appellare ſolent, de
quibus agitur in tribus ultimis libris elementorum: ſunt
autem numero quinque, tetrahedrum, uel pyramis, hexa­
hedrum, uel cubus, octahedrum, dodecahedrum, & icoſa­
hedrum.
Sit primo abcd pyramis im ſphæra deſcripta, cuius ſphæ
ræ centrum ſit e.
Dico e pyramidis abcd grauitatis eſſe
centrum.
Si enim iuncta dc producatur ad baſim abc in
f; ex iis, quæ demonſtrauit Campanus in quartodecimo li
bro elementorum, propoſitione decima quinta, & decima
ſeptima, erit f centrum circuli circa triangulum abc de­
ſcripti: atque erit ef ſexta pars ipſius ſphæræ axis.
quare
ex prima huius conſtat trianguli abc grauitatis centrum
eſſe punctum f: & idcirco lineam df eſſe pyramidis axem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index