Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 101 > >|
172[Figure 72]
At cum ef ſit ſexta pars axis
ſphæræ, erit d tripla ef.
ergo
punctum e eſt grauitatis cen­
trum ipſius pyramidis: quod
in uigeſima ſecunda huius de­
monſtratum ſuit.
Sed e eſt cen
trum ſphæræ.
Sequitur igitur,
ut centrum grauitatis pyrami­
dis in ſphæra deſcriptæ idem
ſit, quod ipſius ſphæræ cen­
trum.
Sit cubus in ſphæra deſcriptus ab, & oppoſitorum pla­
norum lateribus bifariam diuiſis, per puncta diuiſionum
plana ducantur, ut communis ipſorum ſectio ſit recta li­
nea cd.
Itaque ſi ducatur ab, ſolidi ſcilicet diameter, lineæ
ab, cd ex trigeſimanona undecimi ſeſe bifariam ſecabunt.

73[Figure 73]
ſecent autem in puncto e.
erit,
e centrum grauitatis ſolidi ab,
id quod demonſtratum eſt in
octaua huius.
Sed quoniam ab
eſt ſphæræ diametro æqualis,
ut in decima quinta propoſi­
tione tertii decimi libri elemen
torum oſtenditur: punctum e
ſphæræ quoque centrum erit.

Cubi igitur in ſphæra deſcri­
pti grauitatis centrum idem
eſt, quod centrum ipſius ſphæræ.
Sit octahedrum abcdef, in ſphæra deſcriptum, cuius
ſphæræ centrum ſit g.
Dico punctum g ipſius octahedri
grauitatis centrum eſſe.
Conſtat enim ex iis, quæ demon­
ſtrata ſunt à Campano in quinto decimo libro elemento­
rum, propoſitione ſextadecima eiuſmodi ſolidum diuidi
in duas pyramides æquales, & ſimiles; uidelicet in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index