Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 75 > >|
1mobilibus octauæ per quartam circuli magni diſtare: & licet
in una reuolutione capitis arietis mobilis, ſcilicet octauæ in
circumferentia ſui parui circuli capita, ſeu principia cancri,
& capricorni mobilia octauæ ſphæræ collocentur directa ſub
capitibus cancri, & capricorni fixorum, ſeu nonæ ſphæræ.
nunquam tam capita, ſeu principia arietis, & libræ fixorum
peruenient.
dum enim ecliptica mobilis, ſcilicet octauæ, con­
trahet circumferentiam circuli parui paruæ ſectionis in pun­
cto arietis mobilis; capita cancri, & capricorni mobilia ſunt
coniuncta cum capitibus cancri, & capricorni fixorum.
& ſi­
militer accidit in contactu meridiano: capita uero arietis, &
libræ mobilia nunquam uenient ſub capite arietis, & libræ fi­
xorum: ſed ſemper à capitibus arietis, & libræ fixorum diſta­
bunt per quantitatem quatuor graduum, XVIII minutorum,
XLIII ſecundorum, quia ſemper errant in circumferentiis
ſuorum circulorum paruorum, quæ diſtant à centris eorum
per quantitatem dictam.
ecliptica autem fixa ſemper ſecat æ­
quatorem in capitibus arietis, & libræ fixorum ad angulum
ſemper eundem, cuius anguli arcus coluri ei correſpondens
ſemper eſt XXIII graduum, XXXIII minutorum, & ſecundo­
rum, qui eſt arcus maximæ declinationis eclipticæ fixæ, ſed e­
clipticæ mobilis, ſcilicet octauæ æquatorem ſucceſſiue ſecat in
ſingulis punctis æquatoris: et ipſe ſecatur ab æquatore in ſin­
gulis punctis eius compræhenſis in duobus arcubus ei eclipti­
cæ mobilis, quos arcus ecliptica mobilis excitentibus capiti­
bus arietis, & libræ mobilibus in duobus punctis diſtinguen­
tibus quartas ſuorum circulorum paruorum ab interſectioni­
bus eorum cum æquatore ſeparat à toto reſiduo eclipticæ mo­
bilis, & quantitas unius cuiuſque horum arcuum eſt circa
XXI graduum, & XXX minutorum.
eſt maxima diſtantia ca­
pitis arietis mobilis, quando eſt in puncto diſtinguenti quartas
ſui parui circuli ab interſectionibus eius cum æquatore ſepten­
trionali à ſectione eclipticæ mobilis cum æquatore per gradu­
um X, & 45 minutorum ecliptica mobilis, ſcilicet in piſcibus,
ſcilicet ecliptica mobilis: & quando eſt in puncto diſtinguente

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index