Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 75 > >|
1æquatore occidentali fere LXVI gradibus, & à ſectione ecli­
ptica octauæ cum æquinoctionali IX gradibus, & XLV min.
fere eclipticæ octauæ diſtans: ſectio ergo eclipticæ octauæ
cum æquinoctionali fiebat ſuper XX grad. & XII min. in ſi­
gno piſcium eclipticæ octauæ ſphæræ.
maxima autem æquatio
octauæ ſphæræ motus ſecundum Thebit contingit, quando ca
put arietis octauæ ſphæræ fuerit in punctis diſtinguentibus
quartas ſui parui circuli ab interſectionibus eius cum æqua­
tore, & eſt X grad. & XLV min. unde ſequitur quòd quodli­
bet punctum eclipticæ octauæ ſphæræ à XIX grad. & XV min.
piſcium, uſque ad X grad. & XLV min. arietis eclipticæ o­
ctauæ ſphæræ cum æquinoctionali, & ex conſequenti in eo fie
ri æquinoctium uernale.
idem intelligendum eſt de puncto
æquinoctii, autumnali in arcu eclipticæ octauæ ſphæræ oppo­
ſito, uidelicet à XIX gradu uirginis, & XV min. uſque ad X
grad. & XLV min. libræ.
conſtat etiam per prædicta puncta
tropica, ſeu maximarum declinationum ſolis, ſeu eclipticæ o­
ctauæ ſphæræ, ſub qua ſemper, & continue diſcurrit centrum
corporis ſolis ab æquinoctionali continue reſpectu æquino­
ctionali uariari, nunc ei appropinquando, nunc ab eo elon­
gando: ſimiliter conſtat ea ſemper numero eſſe in capite can­
cri, & capricorni octauæ ſphæræ: ſed ſemper eſſe in punctis
eclipticæ octauæ ſphæræ diſtantibus à ſectionibus eclipticæ o­
ctauæ ſphæræ cum æquinoctionali per quartam.
Ptolomæus
itaque iudicans ſtellas fixas octaui cæli tempore ſuo moueri ab
occidente uerſus orientem, uidelicet ſecundum ſucceſſionem
ſignorum, credidit unum tantum eſſe zodiacum, ſcilicet no­
næ ſphæræ, ſeu primi mobilis fixum, ſcilicet qui ſemper ha­
beret eandem declinationem ab æquinoctionali ſub ecliptica,
cum ſemper, & continue moueretur ſol: ad quam credulita­
tem ſequitur illud, quod ipſe dixit: nam ex quo ſtellæ fixæ
mobiles inuentæ ſunt tempore ſuo, receſſiſſe à tropico hiema­
li, & acceſſiſſe uerſus æquinoctionalem: & quæ erant inter æ­
quinoctionalem, et tropicum æſtiuum inuentæ ſunt: receſſiſſe
ab æquinoctionali in parte ſeptentrionis uerſus tropicum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index