Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 75 > >|
1
FEDERICI DELPHINI,
ARTIVM, ET MEDICINAEDOCTORIS,
mathematicarum diſciplinarum in celeberrimo gymnaſio
Patauino publici profeſſoris,
tractatus de FLVXV, & REFLVXV, ſeu cre­
mento, & decremento, aut acceſſu, & receſ­
ſu, & quiete falſa, ſeu motu inordi­
nato aquæ maris.
DEO autem, quod ſuperius promiſeram me dicturum
e huius mei tractatus de ſphæra, uidelicet de motu, &
quiete falſa aquæ maris ad motum primi mobilis; nunc re­
ſtat à me dicendum.
& licet à præcedentibus magiſtris facta
fuerit tractatio motus, & quietis falſæ aquæ maris, uidelicet
fluxus, & refluxus, ſeu crementi, & decrementi eius; & in
tractatibus eorum includantur omnes cauſæ huiuſmodi mo
tus fluxus, & refluxus, ſeu crementi, & decrementi: quia
tamen non ſunt omnes ita manifeſte poſitæ in tractatibus
eorum; nec poſſunt ab omnibus legentibus tractatus eorum
ita bene elici ex dictis eorum: ideo ego Federicus Delphi­
nus, artium, & medicinæ, & mathematicarum diſciplina­
rum doctor, decreui in iſto meo tractatu eas diligenter & ſcri
bere, & bene, & clare exprimere: ut doctrina iſta fluxus, &
refluxus, ſeu crementi, & decrementi, & quietis falſæ, ſeu
motus inordinati aquæ maris, omnibus legentibus hunc
meum tractatum ſit manifeſtior.
Pro facili autem intelligentia horum duorum modorum
motus aquæ maris, ſequentium motum ſolis, & lunæ ad mo­
tum primi mobilis, eſt ſciendum, primo, quòd, ubicunque
ſit homo in terra, orizon eius, ſicut dictum eſt ſupra à me,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index