Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 75 > >|
1oporteret dicere, quòd nona ſphæra, quæ eſt ſub ea, moue­
tur motu illo tardo, continuo dicto uerſus orientem; ad cu­
ius motum ſtellæ fixæ, quæ ſunt in octaua ſphæra, quæ eſt ſu­
pra eam, moueantur uerſus orientem continue, & ſic ſphæra
inferior ad motum eius proprium moueret ſuperiorem.
ne­
ceſſarium eſt ergo dicere nonam ſphæram collocari immedia­
te ſub decima: & ipſam eſſe illam, quæ mouetur continue ab
occidente uerſus orientem motu illo tardo ualde iam dicto,
defferendo ſecum octauam ſphæram cum ſtellis fixis, quæ ſunt
in ea, & alias ſphæras inferiores ei: & quòd octaua ſphæra ſit
ſub ea, & eam moueri tali motu, tanquam motu ſibi proprio,
ut per eum motum etiam aliæ ſphæræ inferiores octauæ mo­
ueantur: & declinatio ſolis ſemper continue diſcurrentis ſub
ecliptica octauæ ſphæræ augeatur, & minuatur: & ſic ſituatas
tres ſphæras non ſequitur aliquod inconueniens.
neceſſarium
eſt ergo propter reuolutiones dicere ſphæras cæleſtes eſſe de­
cem in numero: & omnes eſſe ſic ordinatas, ut dictum eſt:
Thebit ergo, ut ſupra dictum eſt, duplicem octauæ ſphæræ
motum ineſſe dixit: unum ſcilicet à primo mobili, ſeu nona
ſphæra diurnum ſcilicet: alium uero ſibi proprium trepida­
tionis, ſeu acceſſus, & receſſus, qui fit ſuper circumferentiis
duorum circulorum paruorum æqualium deſcriptorum in
concauitate nonæ ſphæræ circa principium arietis, & libræ e­
iuſdem nonæ ſphæræ: duplicem etiam eclipticam aſſeruit fi­
xam quidem in nona ſphæra, ſeu primo mobili: mobile au­
tem in octaua ita, ut capita arietis, & libræ eclipticæ mobilis,
ſeu octauæ ſphæræ circumferantur in circumferentiis duorum
circulorum paruorum æqualium, quorum media, ſeu poli,
ſeu centra ſunt ipſa capita, ſeu principia arietis, & libræ ecli­
pticæ fixæ, ſcilicet nonæ ſphæræ, ſeu primi mobilis: & arcus
eclipticæ fixæ, ſeu nonæ ſphæræ inter polos, ſeu centra ho­
rum circulorum paruorum, & circumferentias ſuas eſt qua­
tuor graduum, 18 minutorum, & 43. ſecundorum.
dixit autem
Thebit capita, ſeu principia arietis, & libræ mobilia, ſeu o­
ctauæ ſphæræ taliter circumferri in circumferentiis ſuorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index