Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 75 > >|
1æſtiuum iudicauit Ptolomæus; & propter hoc eas moueri
uerſus orientem, uidelicet ſecundum ſucceſſionem ſignorum
eclipticæ fixæ ſcilicet nonæ.
uerum eſt tam quod propter æ­
quationem octauæ ſphæræ tunc decreſcente, quia ſectio ecli­
ptica octauæ ſphæræ cum æquinoctionali mouebantur tem­
pore ſuo per eclipticam octauæ ſphæræ uerſus occidentem
appropinquando ſtellis fixis, quæ erant uerſus occidentem
ab ea, & elongando ſe à ſtellis fixis, quæ erant uerſus orien­
tem ab ea, uiſæ ſunt Ptolomæo ſtellæ ipſæ moueri uerſus o­
rientem ſecundum ſcilicet ſucceſſionem ſignorum: eo quia
Ptolomæus putabat interſectionem eclipticæ octauæ ſphæræ
cum æquinoctionali eſſe interſectionem eclipticæ fixæ nonæ
ſcilicet ſphæræ: quia ſolam eclipticam nonæ ſphæræ imagina­
batur, quam interſectionem ſemper fixam exiſtimabat, & pu­
tabat eam eſſe caput arietis zodiaci nonæ ſphæræ, ſeu primi
mobilis.
Purbachius autem triplicem motum octauæ ſphæræ
ineſſe dixit: unum quidem à primo mobili, ſeu decima ſphæ­
ra diurnum, ſcilicet quòd in una die naturali octauæ ſphæræ
cum aliis ſphæris inferioribus ei ſemel ſuper polis totius ma­
chinæ mundi reuoluitur: alium à nona ſphæra, quæ ſecundum
mobile uocauit; quo motu nonæ ſphæræ, octaua ſphæra cum
aliis ſphæris inferioribus mouetur omnibus 69200 annis per
unum gradum, et XXVIII min. uerſus orientem regulari­
ter contra motum decimi orbis, ſeu primi mobilis ſuper po­
lis zodiaci nonæ ſphæræ exiſtentibus ſemper directo ſub polis
zodiaci decimæ, ſeu primi mobilis, adeo quòd zodiacus no­
næ ſphæræ ſemper eſt directus ſub zodiaco decimæ, ſeu primi
mobilis, & ecliptica nonæ ſphæræ ſemper ſub ecliptica deci­
mæ, taliter quòd ſuperficies eclipticæ decimæ, ſeu primi mo­
bilis, tanquam pars in toto, nuſquam ab ea declinans, & iſte
motus nonæ ſphæræ datus octauæ, & aliis ſphæris inferiori­
bus, octauæ appellatur motus augium, & ſtellarum fixarum
in tabulis: quia ad iſtum motum nonæ ſphæræ dictum octa­
uæ, & aliis ſphæris inferioribus octauæ, mouetur octauæ ſphæ
ra cum ſtellis fixis, quæ ſunt in ea, & mouentur auges planetarum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index