Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 75 > >|
1quantum luna ſub orizonte ex eadem parte orientis in quar­
ta nocturna refluxus: & quia ſol tantum diſtabit à puncto for
ti fluxus, qui eſt ſupra orizontem in quarta diurna fluxus ac­
cedendo per motum primi mobilis uerſus punctum meridiei
debile refluxus, quantum luna à puncto forti refluxus; qui eſt
ſub orizonte in quarta nocturna refluxus accedendo per eun
dem motum primi mobilis uerſus ipſum: ipſi erunt æquipo­
tentes, & non fiet fluxus, neque refluxus: & iſto modo con­
tinuabitur fluxus, & refluxus in omni die naturali donec luna
ueniat ad oppoſitionem eius cum ſole.
Quando autem luna ueniet ad oppoſitionem eius cum ſole:
tunc quando ſol erit in puncto orientis debili fluxus, luna erit
in puncto occidentis ſimiliter debili fluxus: & tunc incipiet
fluxus, & continuabitur, quamdiu ſol mouebitur ad motum
primi mobilis à puncto orientis debili fluxus per quartam di­
urnam fluxus ad punctum meridiei debile refluxus: & luna
tunc in toto iſto tempore mouebitur ſimiliter ad motum pri­
mi mobilis à puncto occidentis debili fluxus per quartam no­
cturnam fluxus ad punctum mediæ noctis debile refluxus; &
tunc ceſſabit fluxus, & incipiet refluxus, & durabit quamdiu
ſol ad motum primi mobilis mouebitur à puncto meridiei de­
bili refluxus per quartam diurnam refluxus, uſque ad pun­
ctum occidentis debile fluxus; & luna tunc in toto iſto tem­
pore mouebitur ſimiliter ad motum primi mobilis à puncto
mediæ noctis debili refluxus per quartam nocturnam reflu­
xus, uſque ad punctum orientis debile fluxus, & tunc ceſſa­
bit refluxus: & iterum incipiet fluxus, & durabit quamdiu
ſol ad motum primi mobilis mouebitur à puncto occidentis
debili fluxus per quartam nocturnam fluxus, uſque ad pun­
ctum mediæ noctis debile refluxus; & tunc luna in toto iſto
tempore per eundem motum primi mobilis mouebitur à pun
cto orientis ſimiliter debili fluxus per quartam diurnam flu­
Xus, uſque ad punctum meridiei debile refluxus; & tunc ceſ
ſabit fluxus, & incipiet refluxus, & durabit quamdiu ſol ad
motum primi mobilis mouebitur à puncto mediæ noctis debili

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index