Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 75 > >|
1refluxus per quartam nocturnam refluxus, uſque ad pun­
ctum orientis debile fluxus: & tunc luna in toto iſto tempore
per eundem motum primi mobilis mouebitur à puncto meri­
diei ſimiliter debili refluxus per quartam diurnam refluxus,
uſque ad punctum occidentis debile fluxus, & tunc ceſſabit
refluxus.
Cum autem luna tranſibit oppoſitionem eius cum ſole per mo
tum eius proprium tendendo ad quadraturam ſecundam eius
cum ſole; tunc quando luna fuerit tantum ſupra orizontem
ex parte orientis in quarta diurna fluxus, quantum ſol ſub
orizonte ex eadem parte orientis in quarta nocturna reflu­
xus; quia luna tunc tantum diſtabit à puncto forti fluxus; qui
eſt ſupra orizontem in quarta diurna fluxus, quantum ſol à
puncto forti refluxus; qui eſt ſub orizonte ex eadem parte o­
rientis in quarta nocturna refluxus; tunc ſol, & luna erunt
æquipotentes, & non fiet fluxus, neque refluxus.
Cum au­
tem luna per motum primi mobilis elongabitur à puncto for­
ti fluxus, qui eſt ſupra orizontem in quarta diurna fluxus ac­
cedendo uerſus punctum meridie debile refluxus: ſol per
eundem motum primi mobilis appropinquabit tantundem
puncto forti refluxus, qui eſt ſub orizonte in quarta noctur­
na refluxus accedendo ad ipſum; & tunc quia ſol minus di­
ſtabit à puncto forti refluxus, qui eſt ſub orizonte ex parte o­
rientis in quarta nocturna refluxus, quàm luna à puncto for­
ti fluxus, qui eſt ſupra orizontem ex eadem parte orientis in
quarta diurna fluxus incipiet refluxus, & continuabitur.
&
cum luna per motum primi mobilis perueniet ad punctum
meridiei debile refluxus, ſol adhuc erit ſub orizonte in quar
ta nocturna refluxus, eo quia ſol, & luna diſtant adinuicem
pluſquam per quartam cæli: & luna tunc ad motum primi
mobilis mouebitur per quartam diurnam refluxus, ſicut e­
tiam ſol modo per quartam nocturnam refluxus accedendo
ad punctum fortem refluxus in quarta diurna refluxus, & ſic
continuabitur refluxus; & cum luna appropinquabit puncto
forti refluxus in quarta diurna refluxus, ſol appropinquabit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index