Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 75 > >|
1noctis: non enim ſemper eadem hora diei fiunt ſicut manife­
ſtum eſt obſeruantibus huiuſmodi fluxum, & refluxum, ſeu
crementum, & decrementum, & quietem falſam aquæ maris.
Ex dictis apparet, quòd aqua maris habet motum acceſſio­
nis, ſeu crementi in die ſemel, & in nocte ſemel.
Similiter apparet, quòd aqua maris habet motum receſſionis,
ſeu decrementi in die ſemel, & in nocte ſemel.
Apparet etiam quòd acceſſio, ſeu crementum aquæ maris non
incipit eadem hora diei, uel noctis ſemper, ſed diuerſis horis,
& ſimiliter receſſio, ſeu decrementum.
Et etiam tempus, in quo tam acceſſio, ſeu crementum, quàm
receſſio, ſeu decrementum aquæ maris inordinate procedit,
quando ſcilicet luna eſt in quadraturis eius cum ſole prima, ſci
licet uel ſecunda.
Fiunt aliquando maximi aquarum curſus, aliquando minimi,
& aliquando medio modo ſe habentes, ſeu mediocres, quan­
do ſcilicet luna fuerit in omni alio loco à ſole, præter hæc qua­
tuor, uidelicet in coniunctione, uel oppoſitione, aut quadra­
tura eius prima, aut ſecunda cum ſole.
Fiunt aliquando maxima crementa aquarum, aliquando mi­
nima, & aliquando medio modo ſe habentia.
Fiunt ſimiliter aliquando maxima decrementa aquarum, ali­
quando minima, & aliquando medio modo ſe habentia.
Incrementa, ſeu argumentationes aquarum fiunt aliquando
maiora, aliquando minora.
Maximi curſus, ſeu motus aquarum fiunt luna coniuncta ſoli,
& maxima crementa, & decrementa.
Maximi curſus, ſeu motus aquarum ſimiliter fiunt luna oppo­
ſita ſoli, & maxima crementa, & decrementa, & maiora quàm
tempore coniunctionis luna cum ſole: corpora enim ſuperio­
ra infundunt uir tutes ſuas in iſtis inferioribus per motum eo­
rum, & lumen: quanto enim plus habent de lumine, tanto
plus, & fortius operantur: & quia in oppoſitione lunæ cum
ſole, luna eſt plena lumine, & lumen eius eſt uerſus nos, ideo
rationabile eſt, ut cauſentur maiora crementa, & decrementa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index