Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 75 > >|
1tanto minor apparebit diuerſitas in hora principii acceſſionis
aquæ: & quanto ſol fuerit propinquior ſolſtitiis, ſeu longiori­
bus diebus, & longioribus noctibus, tanto maior erit diuerſitas,
& certior, & manifeſtius apparebit.
ratione autem corporum
cæleſtium etiam accidit diuerſitas, & error in principiis non ſo
lum acceſſionis, uerum etiam receſſionis.
Cum enim aliqua ex ſtellis magnis, & luminoſis (ut ſunt Venus,
& Iuppiter) fuerit circa ſolem, uel lunam; illum, uel illam adiu­
uant in mouendo aquam maris: quare relinquunt debitum or
dinem.
ratione uero mutationis aeris, ſæpe contingit diuerſi­
tas, & error in principiis acceſſionis, & receſſionis aquæ maris.
impetuoſa enim diſpoſitio uentorum tam de prope, quàm de
longe inſuflantium remouet curſus aquarum à debito ordine
aliquando feſtinando acceſſus, aliquando receſſus.
ſimiliter &
ipſos poſtponere faciendo.
error etiam accidit in medio mo­
tus aquarum, quia tam curſus aquarum, quàm etiam incre­
menta, & decrementa earum aliquando non ſeruant debitum
motum.
diſpoſitio enim uentorum ad maiores, uel minores
curſus augumentum præbent: quare & maiora incrementa,
& decrementa accidunt: maiores etiam curſus, & diuerſitatem
maiorem euenire faciunt coarctationes, & ſtricturæ locorum
ratione inſularum, uel montium in aliquibus locis maximis exi
ſtentium; quia ubi arctius, ſeu ſtrictius exiſtit mare, ibi fortior
curſus exiſtit, ut circa Eubœam inſulam Nigropontis, & inter
Siciliam, & Calabriam ſæpe notari poteſt.
impediunt etiam ta
les ſtricturæ augumentationes aquarum: per ſtrictum enim lo
cum modica quantitas aquæ tranſire poteſt.
quare augumen
tationes, & diminutiones minores fiunt, & ideo accidit, quòd
in Oceano maxima fiunt crementa, & decrementa.
nulla enim
ibi adeſt ſtrictura impediens curſus aquarum: quare ibi motus
aquarum eſt liber, & aqua ibi incedit ordine certiori: ſed in
mari noſtro Mediterraneo aliter eſt, quia quicquid in eo ingre
ditur, uel egreditur ex mari Oceano, per unum ſolum, & ſtrictum
locum à parte occidentis tranſit.
quare non poteſt multum in ac­
ceſſu impleri, nec multum in receſſu euacuari.
& ex conſequen
ti motus aquæ maris non ita certo ordine incedit.
& hæc de
diuerſis motibus aquæ maris dicta ſufficiunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index