Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 75 > >|
1æquinoctiali, meridionali uerſus occidentem accedens, ſe­
ctio eclipticæ octauæ ſphæræ mouetur per eclipticam octauæ
ſphæræ tarde uerſus occidentem, quia æquatio octauæ ſphæ­
ræ ibi parum decreſcit, & ſtellæ fixæ uidentur moueri uerſus
orientem tarde.
Cum autem caput arietis octauæ ſphæræ eſt prope ſectione ſui
parui circuli cum æquinoctiali, occidentali ex utroque latere
eius, ſectio ecliptica octauæ ſphæræ mouetur per eclipticam
octauæ ſphæræ uelociter uerſus occidentem.
æquatio octa­
uæ ſphæræ ibi multum creſcit, uel multum decreſcit: & tunc
ſtellæ fixæ uidentur moueri uerſus orientem uelociter.
cum au
tem caput arietis octauæ ſphæræ appropinquat puncto ſui par­
ui circuli diſtinguentem quartas ab interſectionibus eius cum
æquatore circuli, donec ueniat ad ipſum ſectio eclipticæ octa­
uæ ſphæræ, mouetur per eclipticam octauæ ſphæræ uerſus oc
cidentem tarde, quia æquatio octauæ ſphæræ ibi parum cre­
ſcit, & tunc ſtellæ fixæ uidentur moueri tarde uerſus orien­
tem.
idem fit per modum capitis libræ octauæ ſphæræ in cir­
cumferentia ſui parui circuli: quod fit per motum capitis a­
rietis libræ octauæ ſphæræ in circumferentia ſui parui circuli:
quod fit per motum capitis arietis in circumferentia ſui, niſi,
quòd motus eorum ſit in partibus ſuorum circulorum par­
uorum contrariis.
hinc inuenta eſt diuerſitas manifeſta in mo
tu ipſarum ſtellarum fixarum.
Ptolomæus enim loca ſtella­
rum fixarum inuenta ab ipſo tempore ſuo comparauit ad lo­
ca earum inuenta ab Hipparcho, & aliis, & reperit ſtellas fi­
xas non motas motu tardo, uidelicet in centum annis u­
no gradu, & hoc ideo fiat, quia tunc caput arietis octauæ
ſphæræ erat ſeparatum à puncto ſui parui circuli diſtin­
guente quartas eius ab interſectionibus eius cum æquatore
meridiano uerſus æquatorem accedens.
poſteriores uero,
dum magis accederat uerſus æquatorem, inuenerunt eas
moueri in LXVI annis uno gradu: in anno autem domini
MCDLX factum eſt caput arietis octauæ ſphæræ ſeptentriona­
lis ab æquatore, & diſtans à ſectione ſui parui circuli cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index