Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 334 > >|
1efficiente & totali, produci; ſed neque etiam in nobis
ideam ſive imaginem ullius rei eſſe poſſe, cujus non
alicubi, ſive in nobis ipſis, ſive extra nos, Archetypis
aliquis, omnes ejus perfectiones reipſâ continens, exi­
ſtat.
Et quia ſummas illas perfectiones, quarum
habemus, nullo modo in nobis reperimus, ex hoc ipſo
rectèconcludimus eas in aliquo à nobis diverſo,
nempe in Deo eſſe, vel certè aliquando fuiſſe; ex quo
evidentiſſimè ſequitur, ipſas adhuc eſſe.
XVIII.
Hinc rurſus concludi
Deum exiſtere.
25
30
5

Hocque ſatis certum eſt & manifeſtum, iis qui
ideam contemplari ſummaſque ejus perfectiones ad­
vertere ſunt aſſueti.
Quamvis enim illas non compre­
hendamus, quia ſcilicet eſt de naturâ infiniti ut à
nobis, qui ſumus finiti, non comprehendatur, nihilo­
minus tamen ipſas clarius & diſtinctius qu¬àm
res corporeas intelligere poſſumus, quia cogitationem
noſtram magis implent, ſuntque ſimpliciores, nec limi­
tationibus ullis obſcurantur.
XIX.
Etſi Dei naturam non
comprehendamus,
ejus tamen perfectio­
nes omni aliâ re cla­
rius à nobis cognoſci.
10
15

Quia verò non omnes hoc advertunt, atque etiam
quia non, quemadmodum habentes ideam
alicujus machinae ſcire ſolent undenam illam acce­
perint, ita etiam recordamur ideam Dei nobis ali­
quando à Deo adveniſſe, utpote quam ſemper habui­
mus: quaerendum adhuc eſt, àquonam ſimus nos
ipſi, qui ſummarum Dei perfectionum ideam in
habemus.
Nam certè eſt lumine naturali notiſſimum,
eam rem, quae novit aliquid ſe perfectius, à ſe non eſſe:
dediſſet enim ipſa ſibi omnes perfectiones, quarum
ideam in ſe habet; nec proinde etiam poſſe ab ullo
eſſe, qui non habeat in ſe omnes illas perfectiones,
hoc eſt, qui non ſit Deus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index