1eſſe intelligimus, quàm extensionem inlongum, latum
&sproſundum, non ſoleamus decere ibi eſſe corpus, ſed
tantummodo ſpatium, & quidem ſpatium inane, quod
ferè omnes ſibi perſuadent eſſe purum nihil.
&sproſundum, non ſoleamus decere ibi eſſe corpus, ſed
tantummodo ſpatium, & quidem ſpatium inane, quod
ferè omnes ſibi perſuadent eſſe purum nihil.
25
30
Sed quantum ad rarefadionem & condenſationem,
quicunque ad cogitationes ſuas attendet, ac nihil volet
admittere niſi quod clarè percipiat, nonputabit in ipſis
aliud quidquam contingere, quàm figurae mutationem:
ita ſcilicet, ut rara corpora illa ſint, inter quorum par
tes multa intervalla exiſtunt, corporibus aliis repleta,
&sper hoc tantúm denſiora reddantur, quòd ipſorum
partes, ad invicem accedentes, intervalla iſta' immi
nuant vel planè tollant: quod ultimum ſi aliquando
contingat, tunc corpus tam denſum evadit, ut repu
gnet ipſum denſius reddi poſſe. Atqui non ideò minús
tunc extenſum eſt, quàm cúm partes habens à ſe mu
tuò diſſitas majus ſpatium ampleditur: quia quicquid
extenſionis in poris ſive intervallis à partibus ejus
relictis continetur, nullo modo ipſi tribui debet, ſed
aliis quibuſvis corporibus, a quibus intervalla iſta
replentur. Ut cúm videmus ſpongiam, aquâ vel alio
liquore turgentem, non putamus ipſam ſecundúm ſin
gulas ſuas partes magis extenſam, quàm cúm com
preſſa eſt & ſicca; ſed tantummodo poros habere
magis patentes, ac ideò per majus ſpatium eſſe dif
fuſam.
5
10
15
20
25