Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 334 > >|
1tummodo cùm (ut fit), etſi aliquid non rectè percipia­
mus, de eo nihilominus judicamus.
XXXIII.
Nos non errare, niſi
eùm de re non ſatis
perceptâ judicamus.
30

Atque ad judicandum requiritur quidem intellectus,
quia de re, quam nullo modo percipimus, nihil poſſu­
mus judicar; ſed requiritur etiam voluntas, ut
aliquo modo perceptae aſſenſio praebeatur.
Non autem
requiritur (ſaltem ad quomodocunque judicandum)
integra & omnimoda rei perceptio; multis enim poſ­
ſumus altentiri, quae nonniſi perobſcurè & confuſè
cognoſcimus.
XXXIV.
Non ſolùm intellectum,
ſed etiam voluntatem
requiri ad judicandum.
5
10

Et quidem intellectùs perceptio, non niſi ad ea pauca
quae illi offeruntur; ſe extendit, eſtque ſemper valde
finita.
Voluntas verò infinita quodammodo dici poteſt,
quia nihil unquam advertimus, quod alicujus alterius
voluntatis, vel immenſae illius quae in Deo eſt,
eſſe poſſit, ad quod etiam noſtra non ſe extendat: adeò
ut facilè illam, ultra ea quae clarè percipimus, exten­
damus; hocque cùm facimus, haud mirum eſt quòd
contingat nos falli.
XXXV.
Hanc illo latiùs pàte­
re, errorumque cau­
ſam inde eſſe.
15

Neque tamen ullo modo Deus errorum
author fingi poteſt, propterea quod nobis Intellectum,
non dedit omniſcium.
Eſt enim de ratione intellellectûs
creati, ut ſit finitus; ac de ratione intellectûs finiti, ut
non ad omnia ſe extendat.
XXXVI.
Errores noſtros Deo
imputari non poſſe.
20

Quòd verò latiſſimè pateat voluntas, hoc
ipſius naturae convenit; ac ſumma quaedam in homine
perfectio eſt, quòd agat per voluntatem, hoc eſt liberè,
atque ita peculiari quodam modo ſit author ſuarum
actionum, & ob ipſas laudem mereatur.
Non enim lau­
dantur automata, quòd motus omnes ad inſti­
tuta ſunt, accuratè exhibeant, quia neceſſariò illos ſic

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index