Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 334 > >|
1
modi eſſe dicuntur; alia verònoſtrâ tantùm cogita­
tione.
Ita, cùm tempus ¬à duratione generaliter ſumptâ
diſtinguimus, dicimusque eſſe numerum motûs, est
tanùm modus cogitandi; neque enim profectò intel­
ligimus in motu aliam durationem quàm in rebus non
motis: ut patet ex eo quòd, ſi duo corpora, unum
tardè, aliud celeriter per horam moveatur, non plus
temporis in uno quàm in alio numeremus, etſi multò
plus ſit motûs.
Sed ut rerum omnium durationem me­
tiamur, comparamus illam cum duratione motuum
illorum macimorum, & maximè aequabilium, à quibus
fiunt anni & dies; hancque durationem tempus voca­
mus.
Quod proinde nihil, praeter modum cogitandi,
durationi generaliter ſumptae ſuperaddit.
LVII.
Quaedam attributa eſſe
in rebus, alia in co­
gitatione.
Et quid
duratio & tempus.
5
10

Ita etiam, cùm numerus non in ullis rebus creatis,
ſed tantùm in abstracto, ſive in genere conſideratur,
eſt modus cogitandi duntaxat; ut & alia omnia quae
univerſalis vocamus.
LVIII.
Numerum & universa­
lia omnia eſſe tantùm
modos cogitandi.
15

Fiunt haec univerſalia ex eo tantùm, quòd unâ &
eâdem ideâ utamur ad omnia individua, quae inter ſe
ſimilia ſunt, cogitanda: ut etiam unum & idem nomen
omnibus rebus per ideam iſtam repraeſentatis impo­
nimus; quod nomen eſt univerſale.
Ita, cùm videmus
duos lapides, nec ad ipſorum naturam, ſed ad hoc tan­
tùm quòd duo ſint attendimus, formamus ideam ejus
numeri quem vocamus binarium; cùmque postea duas
aves, aut duas arbores videmus, nec etiam earum
naturam, ſed tantùm quòd duae ſint conſideramus,
repetimus eandem ideam quam priùs, quae idèo est
univerſalis; ut & hunc numeerum eodem univerſali
nome binarium appellamus.
Eodemque modo, cùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index