Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1
cúm quis ex unà navi alias eminus reſpicit inter ſe
ſitum mutantes, ſaepe poteſt dubitare quibuſnam ex
illis, & annon etiam ſuae, motus (à quo procedit iſta
ſitûs variatio) ſit tribuendus: ita errores Planetarum,
è Terrâ conſpecti, tales apparent, ut ex ipſis ſolis co­
gnoſci non poſſit, quibuſnam corporibus ſint propriè
tribuendi.
Cúmque ſint valde inaequales & implicati,
non facile eſt illos explicare, niſi ex variis modis, qui­
bus poſſunt intelligi, unum aliquem eligamus, ſecun­
dúm quem ipſos fieri ſupponamus.
In quem finem
inventae ſunt ab Aſtronomis tres diverſae hypotheſes,
hoc eſt, poſitiones, quae non ut verae, ſed tantúm ut
phaenomenis explicandis idoneae, conſiderantur.
XIV.
Fixas eandem ſemper
à ſe mutuò diſtantiam
retinere, non autem
Planetas.
30
apparentias per va­
rias hypotheses poſſe
explicari.
5
10

Harum primò eſt Ptolemaei, quae quoniam multis
phaenomenis adverſatur (ut inprimis incremento &
decremento luminis, quod in Venere ſicut in Lunâ
obſervatur), jam vulgò ab omnibus Philoſophis rejici
ſolet, ideoque hîc à me praetermittetur a.
XVI.
Hypotheſin Ptolemaei
apparentiis non ſatis­
facere.
15

Secunda eſt Copernici, & tertia Tychonis Brahe:
quae duae, quatenus ſunt tantúm hypotheſes, eodem­
modo phaenomenis ſatisfaciunt, & non magna inter
ipſas differentia eſt, niſi quòd illa Copernici aliquantò
ſimplicior ſit & clarior; adeò ut Tycho non habuerit oc­
caſionem illam mutandi, niſi quia non hypotheſin dum­
taxat, ſed ipſam rei veritatem explicare conabatur.
XVII.
Hypotheses Copernici
&sTychonis non dif­
ferre in quantum hy­
potheſes.
20
25

Quippe, cùm Copernicus non dubitâſſet motum
Terrae tribuere, hoc Tycho tanquam in Phyſicâ valde
abſurdum, atque à communi hominum ſenſu alie­
num, voluit emendare; ſed, quia veram motús natu­
ram non ſatis conſideravit, verbo tantúm aſſeruit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index