Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1
eorum vorticese iam debent eſſe ita inter ſe compo­
ſiti ut unuſnuiſque in eam partem feratur, ſecundùm
quam reliquorum omnium circumſtantium motus mi­
nùs illi adverſantur: quia tales ſunt leges naturae a, ut
motus cujuſque corporis alterius occurſu facile poſſit
inflecti.
Quamobrem ſi ponamus primum vorticem,
cujus centrum S, ferri ab A per E verſus I, alius vor­
tex ei vicinus, cujus centrum F, ferri debet ab A per E
nulli alii circumjacentes impediant: ſic
enim eorum motus optimè inter ſe conſentient.
Eo­
demque modo tertius vortex, cujus centrum non ſit in
plano SAFE, ſed ſupra illud extans, cum centris S &
F triangulum conſtituat, & qui duobus aliis vortici­
bus AEI & AEV in lineâ AE jungatur b, ferri debet
ab A per E ſurſum verſus.
Quo poſito quartus vortex,
cujus centrum ſ, ferri non poteſt ab E verſus I, ut ejus
motus conveniat cum motu primi quia ſic adverſa­
retur motibus ſecundi & tertii; nec ab E verſus V,
quemadmodum ſecundus, quia repugnarent primus &
tertius; nec denique ab E ſurſum verſus, ut tertius,
quia repugnarent primus & ſecundus: atque ideò ſu­
pereſt, ut unum ex polis ſuis habeat verſus E alium­
que in parte oppoſità verſus B, vertaturque circa
axem EB, ab I ad V.
LXIV.
Omnes lucis proprieta­
tes in iſto conatu in­
veniri: adeò ut lux
ejus ope cerni poſſet
tanquam ex ſtellis
mánans, etſi nulla vis
eſſet in ipſis ſtellis.
15
20
25
30
LXV.
Cujuſque vorticis coelo-
rum polos, tangere
partes aliorum vor­
ticum ab eorum polis
remotas.
5
10
15
20
18[Figure 18]

Atque hîc etiam notari debet, nonnihil adhuc con­
trarietatis in iſtis motibus fore, ſi trium priorum
vorticum eclipticae, hoc eſt, circuli à polis remo­
tiſſimi, ſibi mutuò direat occurrant in punao E, in
quo ſit polus quarti vorticis.
Nam ſi, exempli cauſâ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index