Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1
LXX.
Idem de materiâ ſe­
cundi elementi non
poſſe intelligi.
15
20
25
21[Figure 21]22[Figure 22]23[Figure 23]

Praeterea etiam conſiderare oportet particulas ſe­
cundi elementi quae volvuntur circa centrum L, non
solùm habere vim recedendi ab iſto centro, ſed etiam
perſeverandi in ſuà celeritate; qu duo ſibi quodam­
modo adverſantur: quia, dum gyrant in vortice L, à
vicinis aliis vorticibus, qui ſupra & infra planum
hujus figurae intelligendi ſunt, intra certos terminos
cohibitae, non poſſunt evagari verſus B, quin tardiùs
moveantur inter L & B, quàm inter L & alios vicinos
vortices, extra planum hujus figurae intelligendos; &
quidem tantò tardiùs, quanto ſpatium L B erit majus.

Nam, cùm circulariter moveantur, non poſſunt plus
temporis impendere in tranſeundo inter L & iſtos alios
vortices, quàm inter L & B.
Atque idcirco, vis quam
habent ad recedendum à centro L, efficit quidem ut
nonnihil evagentur verſus B, quia ibi occurrunt par­
tibus circumpolaribus vorticis S, quae non difficulter
ipſis cedunt; ſed ex adverſo vis quam habent, ad reti­
nendam celeritaltem ſui motûs impedit ne uſque adeò
evagentur, ut ad S pereniant.
Quod idem non habet
locum in materiâ primi elementi: etſi enim in hoc
conſentiat cum particulis ſecundi, quòd ſimul cum
ipſis gyrando, recedere conetur à centris vorticum in
quibus continetur; in eo tamen maxim diſſentit, quòd
non opus ſit ut quidquam de ſuà celeritate remittat,
cùm ab iſtis centris recedit, quia ubique ferè aequales
invenit vias, ad motus ſuos continuandos: nempe in
anguſtiis angulorum, qui à globulis ſecundi elementi
non implentur.
Quamobrem non dubium eſt, quin ma­
teria iſta primi elementi continuò fluat verſus S, per
partes polis A & B vicinas, non modò ex vorticibus K

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index