Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1
LXIV.
Quomodo etiam
ut modi ſubstantiae.
15
20
25
30

Eâdem ratione, diverſos cogitationum modos, ut
intellectionem, imaginationem, recordationem, voli­
tionem, &c.; itemque diverſos modos extenſionis ſive
ad extenſionem pertinentes, ut figuras omnes, & ſitus
partium, & ipſarum motus, optimè percipiemus,
tantúm ut modos rerum quibus inſunt ſpectemus; &
quantúm ad motum, ſi de nullo niſi locali cogitemus,
ac de vi qu excitatur (quam tamen ſuo loco expli­
care conabor a) non inquiramus.
LXV.
Quomodo ipſarum mo­
di ſint etiam cogno­
ſcendi.
5

Superſunt ſenſus, affectus, & appetitus, qui
etiam clarè percipi poſſunt, ſi accurat caveamus, ne
quid ampliús de iis judicemus, quàm id praeciſè, quod
in perceptione noſtrâ continetur, & cujus intimè con­
ſcii ſumus.
Sed per difficile eſt id obſervare, ſaltem
circa ſenſus: quia nemo noſtrûm eſt, qui non
ineunte aetate judic^rit, ea omnia quae ſentiebat, eſſe
res quaſdam extra mentem fuam exiſtentes, & ſen­
ſibus ſuis, hoc eſt, perceptionibus quas de illis ha­
bebat, planè ſimiles.
Adeò ut videntes, exempli gra­
tiâ, colorem, putaverimus nos videre rem
extra nos poſitam, & planè ſimilem ideae illi coloris,
quam in nobis tunc experiebamur; idque ob con­
ſuetudinem ita judicandi, tam clar & diſtinctè vi­
dere nobis videbamur ut pro certo-& indubitato
haberemus.
LXVI.
Quomodo ſenſus, affe­
ctus & appetitus,
clarè cognoſcantur,
quamvis ſaepe de iis
malè judicemus.
10
15
20
25

Idemque planè eſt de aliis omnibus quae ſentiuntur,
etiam de titillatione ac dolore.
Quamvis enim haec
extra nos eſſe non putentur, non tamen ut in ſolâ
mente ſive in perceptione noſtrâ ſolent ſpectari, ſed
ut in manu, aut in pede, aut quâvis aliâ parte

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index