Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1conſervat, nullà habitâ ratione ejus qui fortè fuit paulò
antè.
Ac quamvis nullus motus fiat in inſtanti, mani­
feſtum tamen eſt omne id quod movetur, in ſingulis
inſtantibus quae poſſunt deſignari dum movetur, de­
terminatum eſſe ad motum ſuum ver­
ſus aliquam partem, ſecundúm lineam rectam, non
autem unquam ſecundúm ullam lineam curvam.
Ut,
exempli cauſâ, lapis
A, in fundâ EA per
circulum A B rota­
tus, eo inſtanti, quo
eſt in puncto A, de­
terminatusquidem eſt
ad motum verſus ali­
quam partem,
ſecundùm lineam re­
ctam verſus C, ita
ſcilicet ut linea recta
AC ſit tangens cir­
culi.
Non autem
poteſt illum determinatum eſſe ad ullum motum
curvum: etſi enim priús venerit ex L ad A per li­
neam curvam, nihil tamen iſtiu's curvitatis intelligi
poteſt in eo remanere, dum eſt in puncto A.
Hocque
etiam experientiâ confirmatur, quia ſi tunc è
egrediatur, non perget moveri verſus B, ſed verſus
C.
Ex quo ſequitur, omne corpus quod circulariter
movetur, perpetuò tendere ut recedat à centro cir­
culi quem deſcribit.
Ut ipſo manûs ſenſu experimur
in lapide, dum illum fundâ circumagimus.
Et
conſideratione iſtâ in ſequentibus ſaepe utemur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index