Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 334 > >|
1probetur fieri talem ſeparationem totius ſuperficiei
convexae coeli ſtellati ab alio coelo ipſum ambiente;
ſed planè ex arbitrio illam fingunt.
Atque ita, juxta
ipſorum hypotheſin, ratio cur motus ſit terrae tribuen­
dus, eſt certa & evidens; ratio verà cur illum coelo
tribuant, & Terrae quietem, eſt incerta & à ſolâ illo­
rum imaginatione efficta.
XXXVIII.
Juxta Tychonis hypo­
thesin dicendum eſſe,
Terram moveri circa
proprium centrum.
10
15
20
25
5

Ex eàdem Tychonis hypotheſi, Sol motu annuo
circa Terram gyrans, non modò Mercurium & Vene­
rem) ſed etiam Martem, Jovem & Saturnum, qui ab
eo remotiores ſunt quàm Terra, ſecum ducit: quod
intelligi non poteſt, praeſertim in coelo fluido, quale
illud ſupponunt, quin tota coeli materia interjacens
ſimul ſeratur, & interim Terra vi aliquâ ſeparetur à
partibus iſtius materiae ſibi contiguis, atque in eâ
circulum deſcribat.
Quapropter haec rurſus ſeparatio,
quae eſt totius Terrae, ac peculiarem in eâ actionem
requirit, ejus motus erit dicendus.
XXXIX.
Ac etiam illam moveri
circa Solem motu an­
nuo.
10
15

Unus autem adhuc in meâ hypotheſi ſcrupulus
manet, ex eo quòd, ſi Sol eundem ſemper ſitum inter
Fixas ſervet, neceſſe ſit Terram, quae circa illum fertur,
ad ipſas accedere ac recedere toto ſuae orbitee inter­
vallo: quod tamen ex phaenomenis non potuit hacte­
nus deprehendi.
Sed hoc excuſatur per immenſam
diſtantiam, quam inter nos & Fixas eſſe ſupponimus;
talem ſcilicet, ut totus ille circulus qui à Terrâ deſcri­
bitur circa Solem, ſi ad eam comparetur, inſtar puncti
ſit habendus.
Quod fateor incredibile videri poſſe,
magnalia Dei conſiderare non aſſuetis, & Terram ut

praecipuam partem univerſi, ac domicilium hominis,
propter quem coetera omnia facta ſint, ſpectantibus;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index