Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
< >
page |< < of 334 > >|
1humani corporis tangi poſſit, quin hoc ipſo movean­
tur aliquot nervorum extremitates per ipſam ſparſae,
atque earum motus ad alias eorum nervorum extremi­
tates, in cerebro circa ſedem animae collectas, tranſ­
feratur, ut in Dioptricae capite quartoa ſatis expli­
cui.
Motus autem qui ſic in cerebro à nervis excitan­
tur, animam ſive mentem intimè cerebro conjunctamb
diverſimodè afficiunt, prout ipſi ſunt diverſi.
Atque hae
diverſae mentis affectiones, ſive cogitationes, ex iſtis
motibus immediatè conſequentes, perceptio­
nes, ſive, ut vulgò loquimur, ſenſus appellantur.
25
5
10
Horum ſenſuum diverſitates primò ab ipſorum ner­
vorum diverſitate, ac deinde à diverſitate motuum, qui
in ſingulis nervis fiunt, dependent.
Neque tamen ſin­
guli nervi faciunt ſingulos ſenſus à reliquis
ſed ſeptem tantùm praecipuas differentias in iis notare
licet, quarum duae pertinent ad ſenſus internos, aliae
quinque ad externos.
Nempe nervi qui ad ventricu­
lum oeſophagum, fauces, aliaſque interiores partes,
explendis naturalibus deſideriis protendun­
tur, faciunt unum ex ſenſibus internis, qui appetitus
naturalis vocatur.
Nervuli verò qui ad cor & praecor­
dia, quamvis perexigui ſint, faciunt alium ſenſum in­
ternum, in quo conſiſtunt omnes animi commotiones,
ſive pathemata, & affectus, ut laetitiae, triſtitiae,
odii, & ſimilium.
Nam, exempli cauſſâ, ſanguis ritè
temperatus, facilè ac plus ſolito in corde ſe dilatans,
nervulos circa orificia ſparſos ita laxat & movet, ut
inde alius motus in cerebro ſequatur, qui naturali

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index