Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 334 > >|
1
XXXV.
Quomodo fiat divi
ſio, & quòd non ſit du­
bitandum quin fiat,
etſi non comprehendatur.
15
20
25

Motûs naturà ſic animadverſâ, conſiderare oportet
ejus cauſam, eamque duplicem: primò ſcilicet uni­
verſalem & primariam, quae eſt cauſa generalis om­
nium motuum qui ſunt in mundo; ac deinde parti­
cularem, à quâ fit ut ſingulae materiá partes motus,
quos priús non habuerunt, acquirant.
Et generalem
quod attinet, manifeſtum mihi videtur illam non aliam
eſſe, quàm Deum ipſum, qui materiam ſimul cum
motu & quiete in principio creavit, jamque, per ſolum
ſuum concurſum ordinarium, tantundem motûs &
quietis in eâ totâ quantum tunc poſuit conſervat.
Nam
quamvis ille motus nihil aliud ſit in materià motâ
quàm ejus modus; certam tamen & determinatam
habet quantitatem, quam facilè intelligimus eandem
ſemper in totâ rerum univerſitate eſſe poſſe, quamvis
in ſingulis ejus partibus mutetur.
Ita ſcilicet ut pute­
mus, cúm una pars materiae duplò celeriús movetur
quàm altera, & haec altera duplò major eſt quàm prior,
tantundem motús eſſe in minore quàm in majore; ac
quantò motus unius partis lentior ſit, tantò motum
alicujus alterius ipſi aequalis fieri celeriorem.
Intelli­
gimus etiam perfectionem eſſe in Deo, non ſolúm
quòd in ſe ipſo ſit immutabilis, ſed etiam quòd modo
quàm maxim conſtanti & immutabili operetur: adeò
ut, iis mutationibus exceptis, quas evidens experientia
vel divina revelatio certas reddit, quaſque ſine ullâ
in creatore mutatione fieri percipimus aut credimus,
nullas alias in ejus operibus ſupponere debeamus, ne
qua inde inconſtantia in ipſo arguatur.
Unde ſequitur
quàm maxim rationi eſſe conſentaneum, ut putemus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index