Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.000162">
                <pb pagenum="12" xlink:href="025/01/016.jpg"/>
              bi ſit; ſit in B etiam immobilis, & Mars in D. hic erit Perigæus & oppo­
                <lb/>
              ſitus: moveatur autem tum centrum Epicicli S, tum ipſe Epicyclus, eo
                <lb/>
              modo, quo diximus, quando centrum Epicycli erit in R, planeta erit in T;
                <lb/>
              igitur Apogæus & coniunctus; atque ita deinceps emenſis revolutioni­
                <lb/>
              bus iuxta præſcriptum motum, Mars ſemper erit Perigæus in oppoſitio­
                <lb/>
              ne, Apogæus in coniunctione; Iam ſumus ergo pares, & vtrinque par
                <lb/>
              numerus eſt circulorum & motuum: vter verò modus rationi & naturæ
                <lb/>
              magis conſentaneus ſit, videndum reſtat. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000163">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.000164"> Vtrique parti, ſuus videbitur in rem iſtam magis quadrare;
                <lb/>
              quid enim pro tua cauſa dici poſſit, non video, quod pro mea æquè non
                <lb/>
              militet. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000165">
                <emph type="italics"/>
              Antimus.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.000166"> Secus eſſe crediderim; nempe ille modus veritati, rationi, &
                <lb/>
              naturæ magis conſentaneus eſt, qui nec ſenſum, nec intellectum in erro­
                <lb/>
              rem inducit, ſed exhibet planetam in eo loco, in quo revera eſt; is enim
                <lb/>
              potiſſimùm oculorum finis, vt objectum, & tale quale eſt, & in loco in
                <lb/>
              quo eſt, exhibeant. </s>
              <s id="s.000167">Atqui iuxta noſtrum modum, video ex A Martem in
                <lb/>
              M, per lineam rectam productam ad verum locum Eclipticæ, in quo eſt,
                <lb/>
              cùm tamen iuxta tuum, ex B, videam Martem in eodem loco Eclipticæ, in
                <lb/>
              quo tamen non eſt, ſed in alio, ad quem terminatur recta AF. </s>
              <s id="s.000168">Igitur in
                <lb/>
              mea hypotheſi, nec ſenſus fallitur, nec intellectus; & provt rerum natura
                <lb/>
              poſtulat, videtur Planeta in eo loco, in quo eſt; in tua verò, & ſenſus fal­
                <lb/>
              litur, & per ſenſum intellectus; Licèt hic deinde ex aliis notionibus ſen­
                <lb/>
              ſum corrigat; & contra rerum naturam & rectæ rationis ordinem, plane­
                <lb/>
              ta ſemper in eo loco videtur, in quo non eſt, & nunquam in eo, in quo eſt,
                <lb/>
              citra puncta oppoſitionum & conjunctionum. </s>
              <s id="s.000169">Fateor vltrò, ſenſus ali­
                <lb/>
              quando falli, & multis ſubjici fallaciis; ſed profectò id accidit, vt aiunt, per
                <lb/>
              accidens; nam per ſe ſenſus non fallit, nec fallitur; ſed meo iudicio, ab­
                <lb/>
              ſurdum dictu eſt, naturam oculis ſemper illudere voluiſſe, quod tamen
                <lb/>
              ex tua hypotheſi neceſſariò ſequitur; Video Solem moveri, ac Terram ſta­
                <lb/>
              re, turpiter erro, Sol enim quieſcit, Terra movetur; terreſtrem globum in
                <lb/>
              centro Vniverſi eſſe video, & Solem in ætherea regione extra medium;
                <lb/>
              ſed oculi hallucinantur; nam Sol in centro eſt, atque inter Sydera Tellus:
                <lb/>
              Video Martem in 20. gradu Geminorum, oculo minimè impedito,
                <expan abbr="etiã">etiam</expan>
              ex
                <lb/>
              centro terræ; fallor, erroque toto cœlo; cùm Mars reverâ ſit in principio
                <lb/>
              Cancri; ſic nobis Natura gratis impoſuit, & in perpetuo errore verſari
                <lb/>
              voluit, quis hoc credat? </s>
              <s id="s.000170">Quis homini cordato perſuadeat? </s>
              <s id="s.000171">præſertim vbi
                <lb/>
              nulla neceſſitas vrget, nulla ratio poſtulat, nulla cogunt phænomena. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000172">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.000173"> Illa facilitas Apogæi ac Perigæi, quæ in noſtra hypotheſi
                <lb/>
              mirabilis eſt, negari profectò nequit. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000174">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.000175"> Quæ major facilitas excogitari poteſt, quàm illa, qua res Apo­
                <lb/>
              gæi ac Perigæi per Epicyclum explicatur? </s>
              <s id="s.000176">Quis ſtatim non capiat, Mar­
                <lb/>
              tem in O eſſe Apogæum, in C verò Perigæum ? Quis non videt, eodem
                <lb/>
              modo terram ab E, per EBC, accedere ad Martem F, quo Mars ab O
                <lb/>
              per ONC, accedit ad terram A, ſcilicet ab O in N, & ab E in B, iuxta
                <lb/>
              rationem ſinuum verſorum, ab N verò in C, & à B in C, iuxta rationem ſi-</s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>