Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Nihil potuit meliùs applicari, & facilè crediderim ex hac do­
ctrina, non pauca Medicos in rem ſuam derivare poſſe in prædicendo ægro­
rum animam agentium tranſitu.
Auguſtin. Vnum eſt, ne quid diſſimulem, à me lectum, apud celeberri­
mum illum Hydrographiæ ſcriptorem Furnerium lib.9.cap.1.plus humo­
ris ſcilicet ineſſe corporibus eo tempore, quo mare per æſtum intumeſcit;
minùs verò tempore refluxus, vt vocant; illud autem, ita mihi difficilè vi­
detur, vt huic nodo ſolvendo impar ſim.
Chryſocom. Ex præmiſſis principiis non adeò difficilè mihi videtur;
cùm enim maximus æſtus ſit in Plenilunio, & tunc multus humor Lunari
effluvio terris affundatur; quid mirum, ſi quo tempore maximus æſtus eſt,
corpora multo humore abundent.
Auguſtin. Propoſitæ à me difficultatis vim non capis; nec enim agi­
tur de ipſo æſtu Plenilunij, ſed de quolibet alio.
Et verò in Plenilunio fit
refluxus, quo tempore minùs humoris corporibus ineſt, & in Quadratu­
ris etiam fit æſtus; & tunc corporibus multus humor ineſt: ſi nobis non
ſuccurras, Antime, animum deſpondeo; niſi fortè rem ipſam in dubium
voces.
Antim. In dubium revocanda non eſt; is enim non eſt Furnerius, qui
aliis imponat; & verò miror à vobis non videri, ex præmiſſis principiis
hoc ipſum ſequi: nempe in eo loco, in quo fit æſtus, aër minùs compreſ­
ſus eſt, quia minùs gravitat, vt jam diximus, nec repetendum eſſe du­
xerim, ſi autem eſt minùs compreſſus, minùs gravis eſt, vt patet ex
terminis; corpus enim denſum ſeu compreſſum gravius evadit; igi­
tur Lunatis ille humor admixtus difficiliùs, aut tardius aſcendit;
quo enim medium gravius eſt, corpus leve eò faciliùs ſurſum ex­
truditur; at verò tempore refluxus aër magis gravitat, in eum ſci­
licet tractum, in quo refluxus eſt, igitur aër compreſſior gravior
evadit; quid mirum igitur, ſi Lunaris humor ſurſum faciliùs extrudatur?
igitur tempore æſtus ſeu fluxus plus humoris ineſt, minùs verò, tempore
refluxus.
Auguſtin. Libenter mihi ſuccenſerem, qui rem ob oculos poſitam non
viderim; illud ſaltem video ex dictis conſtare, quæ & quanta ſit Lunæ
vis in corpora ſublunaria; multi enim effectus, in ægris præſertim corpo­
ribus obſervantut, qui à celeberrimis Medicis Galenum ſecutis Lunæ tri­
buuntur; quid porrò Luna conferat, non vt cauſa, ſed vt ſubjectum & oc­
caſio, patet ex dictis hucuſque; ſc licet majorem vel minorem humoris
vim, majorem item vel minorem aëris compreſſionem, gravitatem, levita­
tem, gravitationem; quid etiam in malè affectis corporibus cuncta hæc
præſtare poſſint nemo non videt; quid ad hæc diverſi Lunæ aſpectus, im­
mò & fortè diverſus Lunarium macularum ſitus, ſi fortè vt nonnullis vi­
ſum eſt, aqua ſit, à noſtra tamen diverſa; quid denique deliquium Solis
vel Lunæ conferat ad diverſas in ſublunaribus corporibus mutationes; im­
mò quid conus vmbræ ab vtroque globo projectæ, pro vario ſitu; nempe
vapor Lunatis immerſus vmbræ, denſatur & gravior evadit, ferturque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index