Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1de lineæ AH, BK, non ſint parallelæ, ſed vna ad aliam accedat; jam
alij demonſtrarunt velocitatem aquæ in AB ad velocitatem aquæ in HK
45[Figure 45]
ſuppoſita eadem vi motrice, eſſe vt HE ad AD, id eſt vt HK ad AB, id
eſt in ratione latitudinum permutando, ſi verò decreſcat etiam altitu­
do, ita vt altitudo in HK, ſit HI, velocitas in AB eſt ad velocita­
tem in HK, vt HF, ad AD vel in compoſita latitudinum & altitu­
dinum permutando; hoc inquam jam alij demonſtrarunt; cùm enim
tota aqua fluat per planum AD, & per planum HE, quæ ad inſtar duo­
rum foraminum conſiderare poſſumus, ſuppoſita ſemper eadem vi motri­
ce, haud dubiè velociùs fluere debet per HE, quàm per AD, idque in ea
proportione, in qua AD major eſt quàm HE; in hoc nulla eſt difficultas,
& omnibus congruit experimentis; hinc aqua quæ ſurſum extruditur, di­
latatur, quæ verò ſua ſponte deſcendit, contrahitur; quia hæc motu acce­
lerato, illa retardato fertur.
Auguſt. Hoc ſæpè miratus ſum in filo labentis olei, quod certè ad hunc
effectum aptius eſt, quàm aqua, propter vliginem; contrahitur enim & ex­
tenuatur filum illud; ſed rem gratiſſimam faceres, ſi demonſtrares in qua
proportione contrahatur.
Antim. Hoc jam alij demonſtrarunt; quia tamen nihil eſt, quod tibi
46[Figure 46]
negare auſim ; ſupponamus eſſe vas CB, in cujus
fundo ſit foramen CD, accipiatur quæcunque
altitudo puta CF, ſit quælibet Semiparabola
AFH, ſub axe FA, ducanturque applicatæ CE,
FH; in Parabola ſi accipiatur motus accelera­
tus, axis erit ſpatium, applicatæ verò tem­
pus & velocitas; igitur ſpatium acquiſitum
tempore CE erit ad acquiſitum tempore FH,
vt AC ad AF, ſunt enim ſpatia, vt tempo­
rum Quadrata; igitur velocitas aquæ in CD
erit ad velocitatem in FG vt CE ad FH,
ſed tranſitus aquæ ſunt vt velocitates, per­
mutando, vt jam dixi ſupra; igitur vt FH
ad CE, ita circulus CD ad circulum FH; igitur ſi vt Diameter CD
ad FG, ita hæc, ad K, erit vt FH, ad CE, ita CD ad K. ſit vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index