Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1cur in quibuſdam tractibus acceſſus plus duret, quàm receſſus; in aliis ve­
rò plus receſſus; quàm acceſſus, licèt vnus per ſe alteri ſit aquè diutur­
nus; cur per ſe mare ſex horis 12. minutis aſcendat, & totidem depri­
matur, cur ſingulis diebus vna ferè hora, hoc eſt 48. minutis æſtus tardiùs
aſſurgere incipiat, quàm pridie, idque ſemper & per ſe, Luna in Meridia­
no horæ ſextæ exiſtente; cur in quibuſdam oris ad 70. & 80. pedum alti­
tudinem mare per æſtum in Plenilunio attollatur, in aliis vix ad vnum pe­
dem, in multis verò nihil prorſus; cuncta hæc & alia multa ex principiis
à te jactis nullo negotio deducuntur; alia quædam occurrunt, quæ mihi
vel dubia ſunt, vel eorum ratio incomperta; à dubiis initium duco.
Pri­
mum eſt quod aliqui dicunt, in Plenilunio ſcilicet majorem eſſe vim æſtus,
quàm in Novilunio ad Calecutium; cùm tamen ad indi oſtia in Novilunio
majores ſint æſtus; alterum verò quod alij referunt, quibuſdam in locis
per totos quindecim dies, à Novilunio ſcilicet, ad Plenilunium continuò
æſtum creſcere; ita vt ſummum crementum ſit in Novilunio & Plenilunio,
ac totidem diebus aquam ſubſidere, vt obſerva tum eſt, inquiunt, circa
Cubam & Hiſpaniolam; item in fluvio Vanna vel Vanſone ad Pachinum
Sinarum.
Antim. Ab hoc vltimo incipio, quia involvit repugnantia; nempe cùm
in prædictis, vt & in multis aliis Mediterranei locis, æſtus ſit tantùm ſenſi­
bilis in Plenilunio & Novilunio, quia cùm tunc Majores ſint, vt ſupra di­
ximus, conſtatque experientia; quid mirum, ſi tunc ſenſibiles ſint?
vnde
non nemo occaſionem arripuit, dicendi, creſcere continuo in iis locis
per totos 15. dies, à Novilunio ſcilicet ad Plenilunium; quod falſiſſimum
eſt; quia ſingulis diebus - bis creſcit, & bis refluit.
Sed inſenſibiliter, niſi
paucis diebus ante & poſt Novilunium ac Plenilunium; hæc autem ſunt
inter ſe repugnantia, decreſcere continuo à Plenilunio ad Novilunium ac
proinde in Novilunio mare eſſe maximè depreſſum, cùm in eo ſit terminus
decrementi, & toto reliquo menſe nullum ſenſibilem æſtum apparere;
fieri tamen aquarum tumorem ſenſibilem in Novilunio & Plenilunio.
Ve­
nio ad primum, & dico, de eo mihi maximum dubium eſſe, quanquam
pro diverſo Lunæ ſitu, non negarim fieri poſſe, vt major æſtus ſit in Novi­
lunio, quàm in Plenilunio; cum enim fauces Indi ſint ferè ſub Tropico
Caneri, ſi ſupponamus Novilunium fieri in Tropico Cancri, de Meridie
maximus erit ibi aquæ tumor, cùm linea abſidum eo terminetur, minor
tamen erit de media nocte; quia extremitas lineæ abſidum inde diſtat 47.
gradibus; ſi verò Plenilunium fiat in Tropico Capricorni, de Meridie ma­
ximus æſtus ibidem erit, quia vt linea abſidum à Tropico ad Tropicum
per centrum globi tunc eat, de Meridie extremitas prædictæ lineæ, quæ
ad Tropicum Cancri terminatur, reſpondet lineæ Meridianæ; itaque ſi
compatetur diurnus Plenilunij cum nocturno Novilunij, in Novilunio mi­
nor æſtus erit, quàm in Plenilunio, ſive diurnus Novilunij cum nocturno Ple­
nilunij, major erit in Novilunio, ſed profectò deſunt obſervationes, & Au­
tores ſuper hoc in ſenſus contrarios eunt, vtpote qui non tam ex obſerva­
tionibus, quàm ex propriis conjecturis multa deducant & ſcribant, quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index