Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1nea, calidi ſcilicet; ſic affrictu manus incaleſcit; calor porrò auctus vbe­
rioris effluvij cauſa eſt; perfectam, ni fallor, hujus rei analogiam habe­
mus in corporibus odoratis, præſertim durioribus; certum enim eſt,
odorem diffundi in halitu odorifero; affrictu autem eorundem corpo­
rum major vis prædicti halitus educitur: primarius tamen affrictus finis
in electricis alio ſpectat, ſcilicet ad pororum oſtia expurganda: hinc pan­
no potiùs, quàm tela, aut ſerico, prædictus finis obtinetur; quia pannus
laneus aſperior eſt: ad id porrò quod dicebas, à nemine vnquam præ­
dicta filamina viſa fuiſſe, vt cum tua bona venia dicam, futile eſt; quis enim
pariter halitum odoratum vidit?
aut contagioſum? eumque, in quem ſin­
gulis diebus aliqua noſtri corporis pars avolat?
proba ſis, inſigni aliquo
microſcopio; quod ad me ſpectat, nonnihil videre, auribuſque percipere
mihi videor.
Videre quidem, adhibitis divinianis microſcopiis, quæ iure
omnibus huc vſque fabricatis anteponenda eſſe duxerim; audire verò
admota auribus tenuiſſima lamina, quæ ſonora vi maximè polleat, cui
ſtatim poſt affrictum ſuccinum applicatur; minimum enim & acutiſſimum
tinnitum audite mihi videor, qui edi non poteſt, niſi à prædictorum fila­
minum appulſu; neutrum tamen pro certo vendito: neque id neceſſe eſt,
cùm aliundè conſtet; nec enim prædicta corpuſcula propria vi, ſeu vir­
tute aſcendunt; v.g. pulvis graviſſimus; aliunde igitur moventur; non ab
aëre; quid enim ad hoc affrictus iuvaret?
quid noceret flamma? cur alia
corpora ad eundem finem æquè idonea non eſſent, ac electrica?
à ſuc­
cino igitur adducuntur; qua vi amabo?
tractrice, inquies; cur ergo af­
frictu opus?
cur obeſt flamma? cur major Laccæ aut ſuccini fruſtum
majus pondus non attollit?
deinde ſuccinum vertibile accedit ad quod­
libet corpus, niſi ignitum ſit; ſi ad vnum tantùm, vt magnes ad ferrum,
& viciſſim, eſſet aliqua analogia, ſed quod ad omnia; nativa vi ab intrin­
ſeco, non dictu modò, ſed cogitatu ridiculum eſt: Itaque, cùm jam
aliunde, & ex communibus principiis habeam, præſatum filaminum efflu­
vium; & cum iis adductis, illi omnes motus explicari facilè poſſint, ad­
duci verò neceſſe ſit, ſi priùs tendantur, tendi autem oporteat, ſi cum im­
petu ex poro erumpant; itemque cum impetu erumpere, ſi priùs materia
vliginoſa & viſcoſa vi partium ignis rarefacta; obſtructis poris avolare
prohibita, compreſſa intus retineatur, ac demum erumpant prædicta fila­
mina, ſi affrictu, obex tollatur: fruſtra oculorum, quorum aciem fu­
giunt, teſtimonium quæritur; nec ea propter meritò dici poteſt, hæc à
me gratis adſtrui; accedit, quòd multæ obſervationes hæc filamina pror­
ſus evincunt.
Primò, ſi poſt affrictum, ſuccinum pulveri admoveatur, quo­
quoverſum diſpergitur pulvis, adducitur que.
Secundò, fruſtula chartæ,
quibus admovetur, eodem modo diſperguntur.
Tertiò, vbi ad ducuntur
illa in diverſos gyros & ſpiras eunt, ſitumque mutant, & modo hinc, mo­
dò illinc trahuntur.
Quartò, Nonnunquam aſſurgunt ex plano, in quo ja­
cebant, & ſic erecta manent, licèt ſuccinum non tangant.
Quintò, Vnum
alteri catenatim adhæret, quod non fit alio corpore admoto.
Sextò, vidi
aliquando, idque non ſemel, fruſtum chartæ citra contactum, è ſuccino

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index