Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1alia corpora trahit ad ſe, prævalet quidem aër, propter Anthliæ vim, ac
proinde Mercurium intra fiſtulam contentum deprimit, non tamen omni­
no; quia materia ſubtilis intra fiſtulam tenſa pro rata reſiſtit; igitur ſuper­
ficies Mercurij ſupra I, ſemper extat; præſertim cùm materia illa tenſa in­
tra LD magis reſiſtat, quàm intra CD dilatata.
Chryſocom. Quid ſi extra recipiens extet extremitas D, ita tamen vt ad es
recipientis probè agglutinata ſit, & educto maxima vi aëre ex recipiente
perforetur fiſtula in D.
Antim. Non probavit Autor, probarunt tamen alij, deſcendit que Mer­
curius in B.
Subiitque aër tum proprio pondere, tum etiam adductus ab aë­
re tenſo intra recipiens; hic enim adducit ſuperficiem Mercurij EF, eam­
que attollit; hæc autem ſecum trahit, educit que Mercurium ex fiſtula,
quem ſequitur aër, qui deinde à Mercurio ſurſum in recipiens extruditur;
cuncta hæc ex noſtris principiis facilè explicantur.
Auguſtin. Nonnulli capere nequeunt, ſeu nolunt, vim illam tractivam,
qua ſcilicet fit, vt corpus ten ſum, dum ſeſe reducit, corpus contiguum tra­
hat; quo enim vinculo, quo fune illud trahit?
Antim. Hæc diſcuſſio hujus loci non eſt, vnum tamen breviter dice; ſci­
licet æquè facilè concipi vnum corpus tenſum, ſeu dilatarum ſeſe intror­
sum reducere, atque concipitur, corpus compreſſum ſeſe extrorſum exten­
dere; item corpus tenſum, dum ſeſe reducit, aliud corpus, cui contiguum
eſt, ſe cum adducere, & corpus compreſſum, aliud corpus à ſe amovere; nec
alio fune opus eſt ad hunc finem; cùm enim juxta Naturæ inſtitutum om­
nia corpora ſint partes vniverſi, & partes, quæ totum aliquod componunt,
conjunctæ eſſe debeant, alio quin patres non eſſent, ſi ſeorſim eſſe poſſent;
ideo vnum corpus adhæret alteri, quando ſcilicet hoc moveri nequit, niſi
vel aliud adducatur, vel talis ſeparatio fiat, vt vacuum intercedat; nempe
ſupponamus corpus dilatarum ſeſe in priſtinum ſtatum reducere, ac ſeſe
contrahere, etiam ſi corpora contigua ſimul non adducantur, vnde qua que
vacuum erit; ac proinde corpus illud ſeorſim ab omnibus aliis ſejunctum;
igitur non eſſet amplius vniverſi pars.
Itaque cum tale ſit Naturæ inſtitu­
tum, vt omnia corpora ſint partes vniverſi, ſeorſim eſſe non poſſunt; ſem­
per igitur vnum aliis adhæret ; & ne ſeorſim fiat, perinde ſe habent omnis,
atque ſi vnita effent; hinc vacui fuga; hinc Naturæ vinculum & funis.
Vt
vt ſit (de his enim alibi diſputavimus) quando corpus tenſum ſeſe reſti­
tuit, ſeu contrahit, cùm perinde ſe habeat, atque ſi alteri contiguo conjun­
ctum eſſet in ordine ad hunc finem Naturæ inſtituto definitum, vt ſcilicet
omnia corpora ſint parces vniverſi, qui revera finis poſtulat, vt vacuum ar­
ceatur, quid mirum, ſi ſecum illud adducat, vnde fateor vltro, multum cor­
pus moveri metu vacui; vnum tamen alteri adhærere, non quidem imme­
diatè, ad vitandum vacuum, ſed ad ſervandum inde omnem prædictum Natu­
ræ finem.
Auguſtin. Non deerunt inter Democriticos, qui fines illos & Naturæ
inſtituta rideant, vt à rebus phyſicis planè aliena.
Antim. Sat ſcio: eò tamen illos, quamvis invitos, venire neceſſe eſt:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index