Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
170[Figure 70]
extantis aquæ ſuperficies manebit in K ; atque ita ſi
poſt prædictam elevationem tubi MC hic appendatur,
ex eret quidem aliquam vim ponderis; ſed minimam, in
qua aqua extans nullam partem habet, ſed tantùm
tubus ligneus, qui minore ſegmento, quam par eſſet,
ad æquilibrium immerſus eſt: licèt, facto in tubo
MC foramine inter KN, aqua tubo contenta per il­
lud effluat?
ſi autem aquam infundas in vacuitatem
interceptam HCI attolletur, aſſurgétque Mercurius
per tubum CM, nulla tamen tubo fit ponderis ac­
ceſſio.
Ex quibus, ni fallor, evidenter concluditur,
corpus ab alio ſuſtentatum, novam vim ponde­
ris non exerere, quando appenditur; ac proin­
de ſi appenſum totam vim ponderis exerit, ab
alio corpore non ſuſtentari, igitur ſegmen­
tum extantis Mercurij ab exterioris aëris cylindro non
ſuſtinetur, quia ſcilicet appenſum totam vim ponde­
ris exerit.
Auguſtin. Sunt, qui dicant, ſi rectè memini, ab aëris cylindro, qui
71[Figure 71]
baſi D incumbit, æquè deorſum deprimi, ac ſurſum attollitur, ab alio
gravitante in baſim B; mediante ſcilicet Mercurio.
Antim. Hoc facilè reijcitur; nempe æqualis cylindrus aëris incumbit baſi
D, ſive mercurio, ſive aqua, ſive aëre fiſtula plena ſit, vt patet; Vnde, ſi
quem haberet effectum, eundem ſemper haberet; ſed hæc inſtantia futi­
lis eſt; are in ea diutiùs minimè hærendum, vt tranſeam ad tertiam ratio­
nem
; ſi enim ſegmentum IC Mercurij ab aëris exterioris cylindro ſuſtinetur; igi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index