Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1inclinata fiſtula detumeſcat veſica, antequàm ſuperficies Mercurij ad illam
perveniat; vnde manifeſtè ſequitur, ideò aëra intra veſicam dilatari, &
tendi, quia ab ambiente tenſo quoquo verſum adducitur.
Auguſtin. Ex alio experimento tenſam materiam eſſe in ſegmento CD,
ſatis efficaciter probari poſſe, arbitror; nimirum ex eo quòd, vt ſupra
dixiſti, Antime, pulpa digiti valide adducatur ab illa materia; exugatur
copioſus ſanguis; caro intumeſcat vberis ad inſtar; nec enim aëri extrin­
ſeco hic effectus tribui poteſt, vt jam ſupra ſatis inculcaſti; immo ſi incli­
netur fiſtula, cujus extremum B Mercurio immergitur, poſtquàm denuò
preſsè admotus eſt extremo aperto B, exugitur, vt antea, digitus, vber­
que intumeſcit, denique vt res magis perſpicua fiat, admoto digito ex­
tremo ori fiſtulæ ligneæ, vtrimque perviæ, altéque immerſo extremo illo,
cui preſsè digitus admotus eſt, ita vt nihil aquæ ſubingredi queat; licet
cylindrus aquæ gravitet in cylindrum aëris fiſtula contenti immerſum, non
tamen propterea exugitur digitus, intumeſcit digiti pulpa, aſſurgit vber;
ille igitur digiti admoti effectus ab aëris exterioris cylindro non procedit:
cuncta hæc, ni fallor, evincunt, intra CD materiam tenſam ineſſe; nec quid­
quam in contrarium opponitur, quod expeditè ſolvi non poſſit; non dee­
runt tibi, Antime, aliæ rationes.
Antim. Non deſunt haud dubiè: en tibi vnam ex potiſſimis; ſi infun­
datur aqua ſupra Mercurium EF, attollatúrque fiſtula, donec extremum
B ſuperet ſuperficiem EF, illico Mercurius IC aſſurgit tanto impetu ver­
sùs D, vt quandoque præ nimia ictus vi, fiſtula diſſiliat; idem accidit, ſi
extremum ex Mercurio adductum in aëre ſtatuatur; idem etiam accidit ſi
valde inclinetur fiſtula; ingreditur enim Mercurius maximo cum impetu,
& versùs fundum D impactus maxima vi nonnunquam fiſtulam
frangit.
Chryſocomus. Hunc effectum, dubio procul omni, exterioris aë­
ris cylindro prævalenti attribuent, ſicut in libra, vbi alteri lan­
ci majus pondus imponitur, hæc alteram lancem ſurſum attol­
lit.
Antim. Acutè omnino, ad ſpeciem tamen, cùm reipſa hæc ratio legi­
tima non ſit; nec enim tanto impetu pondus deſcendens aliud paulo mi­
nus in altum tollit; ſed longè tardiore motu, quàm ſi pondus motu acce­
lerato deorſum ſine impedimento ferretur; atqui cylindrus aëris, vt ipſi
fatentur, ejuſdem eſt ponderis cum ſegmento extante Mercurij IC, ef­
fluente igitur modica Mercurij particula, ipſique ſuccedente particula
aquæ molis æqualis, minima eſt ponderum differentia; igitur quamvis
cylindrus aëris prævaleat, illud tamen modicum diſcrimen virium tantum
motum ciere non poteſt, quia ſcilicet motus acceleratus deorſum circa
initium tardiſſimus eſt, ſecus tamen motus tenſorum, vel compreſſorum;
nimirum corpus compreſſum ſtatim initio maxima (vid. Figuram in pag.
183.) vi erumpit; præterea ſuppponamus tubum geminum BCA, infun­
datur aqua per os B; ſenſim hæc aſſurgit per canalem CA; ſit clavicula
ſeu verticillus in H, ita vt ſegmentum HA vacuum aqua relinquat, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index