Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1lippinas & Iaponicas, mare ita in ortum movetur, vt hinc paucis diebus in
Californiam navigetur; quia cùm ſub Zona torrida in toto mari Pacifico
æſtus & aqua in occaſum liberè feratur, modico circuitu facto refluit per
Septemtrionalem oram Americæ, quam relegit: cujus ſanè mirabilis effe­
ctus alia ratio eſſe non poteſt.
Auguſtin. Haud dubiè rem citiùs expedies, ſicut Oceanus, ita & oratio
tua terrarum oras breviter & raptim ipſum æſtum æmulata, præterlegat,
initio ducto v.g. à Gaditano freto.
Antim. Libenter faciam & ne prolixior evadam, rem ſanè in pauca con­
traham, præſertim cum & Mediterraneum & maximam Oceani partem jam
luſtraverimus; & primo loco à prædicto freto Gaditano versùs Boream aſ­
cendam, majoríſque diſtinctionis gratia numeros adhibebo.
Primò, Occurrit Ora Bæticæ in quam ſatis magnus æſtus incidit Cæciam
versùs cùm vis maxima preſſionis ab Africo veniat; hinc quia directè in
Bætim ſubit, ad 30. milliaria fluvius regreditur; ſecus verò Anas non pro­
cul hinc diſtans; quia in ejus oſtia æſtus obliquè incidit; hujus enim flumi­
nis curſus in Auſtrum recta linea tendit.
Secundo. Succedit ora Hiſpaniæ occidua, quæ recta ferè ad Septentrio­
nem ducitur, in qua æſtus modicus eſt, quia incidit per eandem lineam ver­
ſus Cæciam; igitur obliquè; paulò tamen major eſt, ad oſtia Tagi, quia
ille tractus quaſi quoddam æſtui illabenti receptaculum & ſinum
aperit.
Tertiò. In ora boreali Hiſpaniæ nullus, vel modicus eſt, nempe hic quo­
que fertur in Cæciam, propter rationem adductam; nempe à Septemtrio­
ne Inſulæ Britannicæ, & minor Britannia magnum obicem ponunt; cùm
igitur æſtus in Cæciam eat, vix in prædictum litus incidit; id que ferè vſque
ad oſtia Garumnæ, ibi enim, & ad rotam oram Aquitanicam, immo ad
extremum vſque minoris Britanniæ promontorium magnus æſtus eſt; nem­
pe ibi mare ad inſtar ſinus in terras excurrit, & propter adductam ratio­
nem in Cæciam æſtus currit: vnde ſatis directè illabitur, præſertim in oram
Meridionalem minoris Britanniæ.
Quartò Ad extremam oram, occiduam ſcilicet, minoris Britannię à fonte­
navia ad promontorium Clarium, currit æſtus ab Hypotraſcia, ac proinde
obliquè incidit, & minùs aſſurgit licèt rapidiſſimus ſit in freto fontenaviæ,
propter anguſtias; ſic autem incidit, quia ab ea parte liberiùs excurrit; con­
trahitur enim Oceanus in hoc tractu versùs occaſum; hinc eò currit æſtus,
vt fit in reliquis ſinubus, ac proinde obliquè incidit, & minor eſt; haud
procul verò, quia lunatur mare vulturnum versùs in minorem & acu­
tiorem ſinum, eò directè fertur æſtus, & hic maximè aſſurgit ad fanum ſcili­
cet S. Maclovij, & ad Sanctum Michaelem, non procul hinc ſitum; inde
porrò Cadomum vſque currit versùs Libycum, ac proinde obliquiùs; per
aliam autem lineam vix in hanc oram Neuſtriæ incidere poteſt, vt patet ex
ipſa inſpectione; cùm vis preſſionis à mari Germanico per fretum Gallicum
eò traducatur; ad oſtia Sequanæ altiùs aſſurgit æſtus, quia illic mare luna­
tur in ſinum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index