Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1ſed quia paulò fuſiùs explicandum reſtat, hoc tibi certè onus in­
cumbit.
Antim. Rectè mones, rem hanc paulò fuſiùs explicandam eſſe; quod
ut meliùs fiat; nonnulla ſuppono experimenta, partim commu­
nia & trita, partim ſingularia.
Primùm ſit hoc. Ampulla vitrea
56[Figure 56]
DACB, cui per os D canaliculus vitreus vtrim­
que pervius inſeratur, & probè obſtructo ori­
ficio D, exugatur ducto anhelitu per E, aër
intra ampullam contentus; tum ſtatim, vbi
removetur ab ore, immergatur in aquàm ex­
tremitas E; ſugitur enim aqua, dum aër intra
dilatatus ſeſe contrahit; ſic demum AB ſuper­
ficies aquæ per ſuctum adductæ; tum extremo
E ore admoto, pulſus anhelitus magna vi in­
trudatur; inde ſit, vt aër ABD appulſu novi
aëris comprimatur, & compreſſus ſuperficiem
aquæ AB premat, ac proinde ſupra ſuperficiem AB aqua per canalicu­
lum CE aſſurgat; immò ſi ſit magna vis preſſionis, ad inſtar jaculi erum­
pat.
Idem fiet opera diſci, ſuperficiem aquæ prementis, vt jam dixi in ſu­
periore congreſſu.
Chryſocom. Certum & perſpicuum eſt, illum aquæ jactum eſſe ab vna
preſſione aëris vaſe contenti & compreſſi; quia ſcilicet aquæ ſuperficiem,
cui incumbit, premit; & cùm nihil obſiſtat preſſioni intra canaliculum,
prædicta vi aqua facilè extruditur; hæc vt dixi, adeò certa ſunt, vt nul­
lum poſt ſe dubium relinquant.
Sed quid hoc ad aquam, per canaliculum
in aëre libero aſſurgentem?
Licèt enim concedam, aëra eſſe compreſſum,
cùm non minùs premat ſuperficiem aquæ intra canaliculum contentæ;
57[Figure 57]
quàm intra majus vas, v.g. ſuperficiem DE, quàm
AB, neque hinc, neque illine vis illa preſſionis
prævalere poteſt.
Antim. Fateor, maximum diſcrimen eſſe in­
ter experimentum Figuræ 31. & 32. quia in hac,
aër ADB novam compreſſionem patitur, qua
tamen aër exterior caret; vnde non modò tan­
tulùm aſſurgit aqua per canaliculum CE, vt
fit, etiam ſi nova compreſſio minimè accedat,
& os ampullæ D pateat; ſed magna vi, ad inſtar
jaculi extruditur; quem reverà effectum il­
la modica vis preſſionis, quæ ineſt aëri, præſtare non poſſet; por­
rò licèt aër exterior incumbat vtrique ſuperficiei aquæ ſcilicet AB
& GF, major tamen vis premit AB, quam FG, quia corpus
preſſum quoquo verſum pellit in orbem; igitur eò major vis eſt,
quo ſub majori angulo incidit; v. g. aſſumatur centrum ſuperficiei
AB, premitur per infinitos radios, vnde quaque illapſos; cogita co­
num, cujus vertex prædicto centro incumbat; igitur quò prædictus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index