Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Hoc ipſum ſubnectere meditabar; ſed præveniſti; infundo igi­
65[Figure 65]
tur Mercurium in AB, donec totum vas plenum
ſit, ſtatue libellam AG; obſerva quantumlibet,
vides Mercurium aſſurgere in FG ; equidem cir­
ca centrum V altiùs attollitur, quàm ſi eſſet aqua,
propter rationem à me ſupra expoſitam; tantu­
lum enim ſubït cuneus aëris inter latera vaſis &
Mercurium, quod inaqua non fit; vnde altiùs
centrum V. attollitur; minus verò centrum ſu­
perficiei FG, quia minor eſt ſuperficies: vides ta­
men, vix oculo diſcerni poſſe, vtra ſuperficies al­
tiùs aſſurgat; equidem ſi canaliculus IE angu­
ſtior eſſet, difficilius per illum craſſior Mercurius aſſurgeret; hinc minùs
altè, in plumbo, & melle idem probabis; ſi verò, vt hic, paulò laxior ad ean­
dem ſenſibiliter aſcendit altitudinem, & licèt tantulum aſſurgat, per cana­
liculum id compenſatur ab altiore tumore ſuperficiei AB.
Illud porrò tan­
tulum, quo aſſurgit ab eadem ratione inæqualis preſſionis procedit; cùm
enim aquæ gravitas ſit ad gravitatem Mercurij ferè vt 1.ad 15.fit ſegmentum
aquæ ſupra libellam AG aſſurgens, FL; dividatur linea FM in 15.partes
æquales, vna ex illis erit altitudo ſegmenti Mercurij aſſurgentis in canali­
culo ID; ſi tamen paulò laxior ſit, vt dixi; ſi enim anguſtior, præ craſſitudi­
ne minùs aſſurgit: vides quàm facilè cuncta hæc ad commune illud princi­
pium reducantur, immò ad aliud reduci nequeant; ac proinde ex præmiſſis
omnibus experimentis idem principium etiám ſtatuitur & confirmatur.
Sci­
licet humorem attolli in canaliculo propter inæqualem aëris preſſionem.
Auguſtin. Hæc mihi ſupra modum arrident; quid porrò fiat ſi canàli­
culus intra alium inſeratur, quando ſcilicet in Mercurium immergitur, ex
te reſcire deſidero, cùm mihi dubium non ſit, quin cuncta hæc probaveris.
66[Figure 66]
Antim. Rectè conjicis, à me probata eſſe: Sit ergo
Cylindrus vitreus AD, cavus, ſed clauſus in CD,
apertus in AB; in quem tantulum Mercurij infuſus
occupet ſegmentum CO, & inſeratur canaliculus
vtrimque pervius IE; non aſſurgit Mercurius ſupra
libellam NO, ſed tantulum deprimitur in canaliculo;
aſſurgit verò in vacuitate intercepta, propter rationem
jam expoſitam.
Si verò infundatur aqua in prædictam
vacuitatem interceptam, tantulum Mercurius in præ­
dicta vacuitate contentus deprimitur infra libellam
NO, aſſurgit verò ſupra in canaliculo, puta in G ; quod
certè fieri debet, vt ſit perfectum æquilibrium; cùm
ſcilicet non modò pondus Mercurij NE attollat Mer­
curium, verùm etiam pondus ſimul aquæ infuſæ; igitur
ſi pondus ſolius Mercurij ſuſtinet ſegmentum Mercu­
rij EE, majus pondus, vtpote compoſitum ex Mercu­
rio & aqua infuſa, majus Mercurij ſegmentum ſuſtinet, puta EG ; ſi autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index