Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1tè fiat, ſuſpendatur canaliculus tenui filo pendulo ex brachio extremo bi­
lancis; ita vt deorſum ire non poſſit, ſed tantùm parum immergatur in
ſuperficiem aquæ ſubjecto vaſe contentæ; occludaturque ſupremum os ca­
naliculi cera, aut ſuilla veſica, antequam immergatur, ac deinde immerſum
illius pondus accuratè appendatur, admoto ſcilicet iuſto pondere oppoſitæ
lanci; poſteà verò aperiatur acu ſupremum os prius obſtructum; aſſurgit
illico aqua per canaliculum, licèt nihil ponderis prorſus accedat: Illa igi­
tur aquæ portio, quæ per canaliculum aſcendit, dicto filo pendulo non
ſuſtinetur, ſed ab alio principio, eoque applicato; ſcilicet ab aëre com­
preſſo; hoc experimentum, ſi accuratè fiat, rem iſtam evincit.
Chryſocom. Sed vnde hujuſmodi aëris compreſſionem eſſe putares?
Auguſtin. Huic tuo quæſito faciam ſatis; ſi dixero ex duplici capite pro­
venire, Primò, ex admixtione vaporis & halitus; cùm enim noſter aër purus
non ſit, multa hujuſmodi habet admixta, vnde illius compreſſio ſequitur.
Secundò, ex pondere ſupremi aëris incubantis: fieri enim non poteſt, quin
aër ſubjectus inde compreſſus evadat.
Chryſocom. Eſt quod multa opponam. Primò, totus aër gravitat gra­
vitatione communi; ne igitur pars inferior in ſe ipſum gravitare dica­
tur, dicendum videtur.
Superiorem aëris tractum in inferiorem non
gravitare.
Auguſtin. Dare non poſſum totum aëra gravitatione communi gravi­
tare in quodlibet corporis ſubjecti punctum; nec enim vllum centrum
gravitatis commune habet, quod iis dumtaxat gravibus competit (de
phyſico loquor) quorum tota vis gravitationis per vnicam lineam à præ­
dicto centro ductam exeritur ; corpus liquidum, vt aqua, & ſpirabile, vt
aër, niſi contineantur in vaſe, per Cylindros deorſum, parallelos, gra­
vitant; ſcilicet ad ſenſum; cùm alioquin omnes Cylindri gravitationis
versùs idem centrum eant; vnde paralleli eſſe non poſſunt; equidem ſe­
cundùm eundem Cylindrum gravitatio omnium partium, quæ illum
componunt, ita communis eſt, vt omnes ſimul in corpus ſubjectum gra­
vitent, & ſingulæ ſupra ſingulas ſubjectas immò ſupra eandem ſubjectam
omnes ſuperiores, in eodem tamen Cylindro; cogita lapidem lapidi ſuppo­
ſitum, ſubjectus enim omnes ſuperiores ferre cenſetur.
Chryſocom. Tota igitur illa gravitatio reducitur in lineas; ſinguli enim
Cylindri ſunt totidem lineæ; linea autem, aut nihil, aut parum ponde­
ris habet; nulla igitur inde compreſſio, aut certè modica; quid enim
tam parvi ponderis vis efficeret: ponamus enim Cylindrum aqueum da­
tæ baſis & altitudinis pendere vnam libram; ſupponamus item aquæ gra­
vitatem eſſe ad gravitatem aëris vt 1000. ad 1. haud dubiè Cylindrus aë­
ris æqualis pendit tantùm vnam milleſimam partem vnius libræ; igitur
ſi 1000. hujuſmodi Cylindros ita diſponas, vt vnus alteri imponatur, om­
nes ſimul vnam libram pendent; cùm autem in infinitum contrahi baſis
poſſit, & in eadem proportione creſcere altitudo, certè habebis Cylindrum
petitæ cujuſlibet altitudinis, qui vnam libram pendat, licèt ad lineam non­
dum redactus, ſeu contractus ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index