Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Perennia corporum effluvia agnoſcimus omnes, quod ex odo­
re, ſitu, ſiccitate ac reſolutione corporum facilè probamus; accedit,
quod partes ignis, eáſque multas ineſſe conſtat, quæ vi activa eaque ne­
ceſſaria pollent; multùm item materiæ rectè diſpoſitæ, in quam ignis
agat, vliginoſæ ſcilicet & pinguis; quidni ergo effectus neceſſarius ex
cauſa neceſſaria?
Calor ſcilicet & rarefactio ejuſdem materiæ; ſed cum
intra pororum anguſtias comprimatur, pori enim, majore ſcilicet ex par­
te obſtructi ſunt; vbi deinde affrictu, pori os abſtergitur, inde erumpit
cum impetu, & cùm materia viſcoſa ſit, ducitur in filum, cujus altera ex­
tremitas intra porum hæret.
Chryſoc. Sed quid tandem poros obſtruit? deinde vnicus affrictus ſuf­
ficeret, cùm tamen aliquo poſt affrictum tempore fortè non trahat.
Antim. Ille halitus vliginoſus, ſic enim vocare liceat, ductus in fila­
men, eo ferè modo, quo fumus; netur in fila; ſi enim candelam recèns
extinctam aſpicias, ſitam inter oculum & Solem, vel luculentam flam­
mam, incredibilem prorsùs tenuiſſimorum filaminum vim miraberis;
quia verò ſtatim concreſcit externo frigore, ad oſtium pori omnino riget,
inde manifeſta obſtructionis cauſa, concretum ſcilicet ad pori os
filamen.
Chryſocom. Inaudij ſemper, affrictum illum fieri, vt inde calor produ­
catur, quem neceſſarium eſſe, dicunt, ad virtutem illam electricam exci­
tandam.
Antim. Scio proſectò, hæc vulgò dici ac doceri; non tamen res ita ſe­
habet; Lacca enim, ſi nimium incaleſcat, nihil trahit, deinde ſi poſt af­
frictum; Laccam vel ſuccinum in aliqua diſtantia flammæ admoveas, ac
deinde ad ea corpuſcula, quæ alioquin facilè trahuntur, applices, nihil
prorsùs trahit, vt millies ſaltem probavi; calor igitur vim electricam non
excitat, ſed potiùs impedit; equidem ſi denuò Laccam panno affrices,
corpuſcula, vt ante, illico trahit, ea porrò diſtantia flammæ, vel primis
lacca admovetur, qua, vt modicum ſaltem trahat, corpuſculis admo­
vetur.
Chryſocom. Non video, quid flamma ad id conferat, vt tractionem im­
pediat.
Auguſtin. Id tamen video; licèt tu ipſe longè oculatior ſis; nempe fi­
lamina illa vliginoſa ſunt, ac proinde ignem ſtatim concipiunt, abeuntque
in auras; ſublata igitur cauſa tractionis, filaminum ſcilicet tenſione &
adductione ceſſat tractio ; immo licèt jam corpuſculum ſuccino adhæ­
reat, v. g. fruſtum chartæ, ſi juſta diſtantia flammæ admovetur, eo ipſo à
ſuccino avellitur, ac deorſum proprio pondere cadit; quia ſcilicet funicu­
los illos conſumit ignis, quibus affixum tenebatur.
Antim. Nihil addi poteſt, adeòque iſta difficultas penitus exhauſta eſt;
conſtat igitur non ideò affrictu opus eſſe, ad excitandum calorem, ſed ad
ſuperficiem abſtergendam, & purganda pororum oſtiola, vt ſcilicet nova
filamina ex iis erumpant; non negarim tamen, affrictu illo aliquid etiam
caloris produci, & colligi ignis partes; calor enim congregat homoge-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index