Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1reſiſtit, deſcendere non poteſt infra C, niſi vacuum inducatur, quod expo­
ſito Naturæ inſtituto repugnat, vt patet.
Auguſtin. Scire velim, cur particulam illam ſaltem Solo, addi­
deris, quaſi fortè putes cylindrum illum aëris nonnihil con­
ferre.
Antim. Dicam paulò poſt; ſi enim materia illa tenſa rarior eſt aëre, exter­
nus aër haud dubiè nonnihil confert, de quo infra; ne rationes contra illam
hypotheſim, quam impugno, interrumpam.
Sit ergo ſenta ratio; Quan­
do admovetur corpus calidum ſegmento CD, poſt deſcenſum Mercurij v.g.
Lacca liquata, ſeu ferrum candens, Mercurius ſubſidit infra C, igitur
non ſuſtinetur à cylindro aëris externi, quod, ni fallor, perſpicuè pro­
bare poſſum; nam cùm idem maneat cylindrus aëris exterioris, eadem
vis illius manet; igitur idem Mercurij ſegmentum IC ſuſtinet; cur ergo
deſcendit Mercurius infra C? hoc autem ſequitur, ſive ſegmentum CD
vacuum ſit, ſive tenui materia plenum; primum quidem, vt patet; alte­
rum verò, quia cùm materia illa frigore denſatur, & contrahitur, vel
ſecum adducit in illa contractione Mercurij ſuperficiem C, atque ita aër
exterior ſegmentum Mercurij extantis non ſuſtinet, ſed hoc materiæ te­
nui adhæret, & hæc fiſtulæ; vel ſecum non adducit, ac proinde fit vacuum; nec
Mercurius ſupra C aſſurgit, cùm ſupra illud attolli non poſſit à Cylindro
exterioris aëris, cujus pondus idem manet, ac proinde iiſdem viribus
pollet.
Auguſtin. Hæc ratio, ne quid diſſimulem, rem mihi prorſus perſuadet;
cylindrus enim aëris exterioris, à quo, vt nonnulli volunt, Mercurij ex­
tantis ſegmentum ſuſtinetur, neque plus, neque minus poteſt ſuſtinere; igi­
tur ſi ferrum candens admoveatur ſegmento CD, & hoc vacuum ſit; nul­
la eſt ratio, cur ſuperficies C ſubſidat; ſubſidit tamen; ſi verò nix, vel trita
glacies admoveatur CD, & hoc plenum ſit tenui materia, hæc quidem
contrahitur, niſi tamen ſecum ſuperficiem C adducat, attollátque, hæc
haud dubiè non aſſurgit; cùm à cylindro aëris vltra C attolli non poſſit; ſi
autem, eam materia illa ſeſe contrahens ſecum adducat, attollátque; ad
ſuſtinendum ſegmentum Mercurij IC adhærentis prædictæ materiæ, vt
hæc fiſtulæ, cylindri exterioris æquipondio non eſt opus.
Chryſoc. Quid ſi dicerem, vitrum ipſum fiſtulæ contrahi præ frigore, &
præ calore explicari; ac proinde materiam illam ratione vaſis, modò con­
trahi, modò explicari, ex quo etiam Mercurij ſuperficies ſubſidat, vel aſ­
ſurgat?
Auguſtin. Hæc reſponſio nullius momenti eſt vt jam ſupra oſtenſum fuit;
ſuppoſito ſegmento CD vacuo, ſi verò ſupponatur plenum ſubtili materia,
contrarium omnino accideret; vbi enim laxatur vitrum, cùm plus ſpatij re­
ſtet, dicta materia totum implere non poteſt, vnde Mercurius aſſurgat opor­
tet, cùm tamen præ calore ſubſidat; vbi verò vitrum contrahitur, minus ſpa­
tij ſupereſt intra ſegmentum CD, quod cùm non ſufficiat, tenui materiæ
ſuperficiem Mercurij premit, ac proinde hæc ſubſidit, cùm tamen præ figu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index