Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1fiſtulam ab aëre ſecretus, ideò Mercurius extat in IC juxta iſtam hypo­
theſim; quia illius ponderis vis non ſufficit, vt intrudat plus ætheris per
poros fiſtulæ; quid ergo amabo in fiſtulam inclinatam retrudit Mercu­
rium, & ex CD æthera extrudit?
non certè cylindrus aëris, in quem hæc
hypotheſis hoc phænomenon non refert; deinde æqualia ſunt momen­
ta Mercurij extantis CI, & præfati cylindri; cùm igitur vis ponderis CI
minor ſit, quàm par ſit, ad intrudendum æthera in ſegmentum CI, vis
etiam cylindri aëris minor erit, quàm par ſit ad extrudendum æthere ex
CD, eadem enim vi extruditur, qua intruditur.
Chryſocom. Dicent, aëra compreſſum manere poſt deſcenſum Mercurij,
immo inde fortè compreſſum eſſe, quòd partes ætheris ante interceptæ,
expreſſæ fuerint, & in fiſtulam per poros intruſæ; vltra autem comprimi
non poteſt, niſi vis major ſit pondere extantis Mercurij CI; vbi verò in­
clinatur fiſtula, vis aëris compreſſi, cùm decreſcat momentum ponderis
Mercurij CI, illud facilè ſuperat, novumque Mercurium in fiſtulam re­
trudit.
Antim. Nihil horum cum recta ratione conſentit; Primò, quia aër ex­
ternus poſt deſcenſum Mercurij nullo ſenſu compreſſior percipi poteſt.
Secundò; Illius partes non ſunt magis conſtipatæ quàm ante, cùm æthe­
ris copia affatim ſuppetat.
Tertiò, flante vento novus aër identidem fiſtu­
lam ambit.
Quartò, illa vis aëris compreſſi, quam ponis, ſi potis eſt, non
modò per fiſtulam inclinatam Mercurium attollere, novumque intrude­
re, verùm etiam æthera per poros fiſtulæ ex ſegmento CD extrudere,
potiori iure intruderet in ſegmentum CI fiſtulæ perpendiculariter ere­
ctæ, externum æthera, præſertim cùm nihil extantis Mercurij deor­
ſum ad prædictam intruſionem concurrat: adde ſis omnes alias ratio­nes, quæ contra ſupra rejectam hypotheſim à me adductæ ſunt; cùm
æquè ferè militent contra iſtam, tu vide ſis, nam repetere non
vacat.
Auguſtin. Sed quid tandem tu? ſi enim ad hoc phænomenon expli­
candum cylindrus aëris non ſufficit, nec vacuum, nec aëris compreſſio,
nec æther, quid tibi quæſo reſtabit.
Antim. Senſu duce, in hanc hypotheſim veni, vt dicerem in ſegmento
CD tenuem quandam materiam tenſam contineri, quæ cùm à pon­
dere Mercurij extantis CI tendi vltra non poſſit, & alioquin adhæreat
fiſtulæ, ipſique Mercurius; non mirum eſt, ſi Mercurius maneat ſuſ­
penſus: dixi ſenſu duce; dum enim video præfatam veſicam intumeſ­
cere, in deſcenſu Mercurij, in aſcenſu verò, inclinata fiſtula, detumeſce­
re, antequam Mercurius veſicam tangat, illud dumtaxat occurrit, vt
dicam, ab ambiente materia veſicam illam dilatari ac tendi, quod quo­
modo fiat fingi non poteſt, niſi materia illa tenſa ſit.
Secundò, dum ſen­
tio carnem digiti attolli, & in vber tumeſcere, eo modo, quo ſupra ex­
poſitum fuit, immo & ſanguinem exugi, licèt oppoſita digiti pars nihil
prorsus ſentiat, nihil aliud in mentem venit, niſi trahi ab intrinſeco, ac
proinde ab aliqua tenſa materia.
Tertiò, Dum video Mercurium incli-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index