Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 248 > >|
1primi mobilis contra veſtram hypotheſim ducitur.
Antim. Jam iam videbis. Suppone terreſtem globum in mundi centro,
eo motu orbis torqueri, de quo ſupra; ſuppone radium à centro terræ
in Æquatoris plano ductum indefinitè, vt aiunt, id eſt, ad quamcumque
longitudinem productum, eatque per centra Lunæ, Solis, lovis, Satur­
ni, & cuiuſpiam ſtellæ fixæ, ac ſimul totus radius, eo, quo dixi orbis mo­
tu, moveatur circa immobile centrum; certè poſito quod Luna diſtet a
terra 50. ſemidiametris terreſtris globi, velocitas motus Lunæ ad veloci­
tatem puncti Æquatoris in quo dictus radius terræ ſuperficiem ſecat eſt
in ratione & ad velocitatem motus Solis, poſito quod Sol diſtet à
centro terræ 2000. ſemidiametris eſt in ratione 1/14 Solis verò motus ad
Iovis motum, erit in rationne 1/ & ad motum Saturni in ratione 1/ de­
nique ad ſtellæ fixæ motum in ratione, ſtatue, vt voles, an fortè 1/ ita
vt fixarum diſtantia à mundi centro ſit dupla diſtantia Saturnij, tibi non
ſufficit?
Ponamus 1/ ita vt ſit quintupla, aut majorem adhuc, ſi voles;
an verò cogitationem omnem ſuperat, vnum motum eſſe ad alium in ra­
tione quater decupla, immò centupla & millecupla?
Crede mihi, hi ſunt
effectus imaginationis in fraudem inductæ; Vbi enim ſemel ſtatuitur vnus
motus, & huius cum aliis comparatio, huiuſmodi terricula illicò eva­
neſcunt.
Auguſtin. Rem probè intelligo; & ſanè miror, nonnullos in hoc argu­
mento tantam vim & energiam agnoviſſe, vt præ cæteris ad illam hypo­
theſim confirmandam adhibendum eſſe putarint: non erat etiam
quod aliqui antiqui ſyſtematis aſſertores, & acerrimini propugnato­
res ad divinam potentiam confugerent, licèt illa in tanta motuum
velocitate mirificè ſplendeſcere nec non ſuas partes agere vi­
deatur.
Antim. Rectè mones, Auguſtine, huc divina potentia accerſenda
non eſt, cùm ex mera motus naturalis acceleratione, hæc eadem perſpicua
eſſe conſtet; ſic enim v. g. motus glandis ex catapulta exploſæ, vt dictum
eſt ſupra, quo ſcilicet vno ſecundo minuto, glans pedes circiter 1000.
decurrit, æquabilis eſſe ſupponitur; iam verò ſi eadem catapulta ſursùm
rectà explodatur, de 500.dumtaxat pedes motu retardato glans perveniet,
& in deſcenſu eundem velocitatis gradum motu accelerato acquiret;
cùm igitur quælibet altitudo aſſumi queat ad libitum, ex qua corpus
grave deſcendat motu accelerato, quilibet etiam velocitatis gradus ob­
tineri poteſt; quo dato tempore, datum quodlibet ſpatium, motu æqua­
bili decurratur, igitur prædicta motuum velocitas inter præcipua divi­
næ potentiæ miracula minimè reponenda eſſe videtur; quamquam, ne­
que hîc deeſt, vnde divinam potentiam homines laudent, cùm id in ſa­
cris literis nobis innuatur, laudet que Pſalmiſta Dominum, ex perniciſſi­
mo Solis motu, nec eſt, quod Heterodoxi, qui ſacræ Scripturæ ita ſe ad­
hærere patant, a literali eiuſdem ſenſu, vnius Copernici gratia diſcedant,
eaſque laudes ex eo capite ſupremo cœlorum Conditori atque motori
Deo, gratis, vt aiunt, recuſent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index