Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1appatentem nobis ejuſdem motus inæqualitatem; licet enim motus à C
in G; & à G in revera æqualis ſint, inæquales tamen nobis appa­
rent ; nempe dum terra decurrit arcum CG, quadratum ſcilicet ſui
Orbis, videtur nobis decurriſſo arcum CN minorem quadrante; & dum
decurrit GE æqualem CH, videtur nobis decurrere arcum NF majo­
rem, perinde quippe eſt, ſive terram in G aſpicias ex A, ſive ex G Solem
in A ſpectes; vt ſcilicet illum videas in puncto Eclypticæ, oppoſito,
puncto G.
Chryſocom. Sed vndo Apogæi motus, iſque in conſequentia.
Antim. Fac terram ex C, peracto ſemicirculo nondum ad Perigæum
perveniſſe, nec peracto orbe integro ad Apogæum ; inde neceſſariò ſe­
quitur, Apogæum promoveri in conſequentia, ſcilicet à G versùs H ; in
antecedentia autem moveretur, ſi terra ad Apogæum reditet nondum
peracto orbe integro.
Chryſocom. Omitte, quæſo hæc enim faciliora ſunt, quàm vt longio­
rem explicationem poſtulent; ſed vnde quæſo orbis annuus centri; vnde
diurnus orbis, itemque annuus illi oppoſitus?
Antim. Neque in hoc multùm laboro; ſi enim ſupponas terræ globum
ita demiſſum fuiſſe ex ſublimi, ad acquiren dum illum velocitatis gradum,
qui neceſſarius ſit, vt vna pars globi fortè præponderans, ante aliàs de­
ſcenderit, vnde motus quidam mixtus ſequatur, ex motu orbis & cen­
tri; ſi hoc ſupponas, inquam, vbi dictus globus ad diſtantiam mediam
pervenit, illico motu circulari moveri cœpit in eam partem, in quam
motus Orbis prævius illum determinat; analogiam habes in globo vel
diſco, qui deorſum præfato modo dimiſſus deſcendit; vbi enim planum
horizontale attingit, in eo movetur, ſeu rotatur, priore determinatione
durante.
v. g. ſit globus BCDE, (in Figura ſeque) centro A ita demiſſus
per lineam perpendicularem AH, vt centrum quidem A rectam deſcri­
bat; aliæ verò partes etiam moveantur circa A, v.g. B in C, D, E, vbi
globus attinget planum horizontale KL, in H, vi prioris determina­
tionis, ſeu motus Orbis, F tendet in GH, I, vnde rotabitur globus in
dicto plano versùs K.
Idem dicendum de globo terræ tali modo de­
miſſo, cujus centrum movetur motu æquabili in Plano Eclipticæ cum
eo velocitatis gradu, quem in primo illo deſcenſu acquiſivit, qui
deinde ſemper intactus manet; pari modo motus Orbis etiam durat,
cùm eadem ſit pro vtroque motu ratio, vt videre eſt in prædicto
globo.
Choyſoc. Sed cur circa talem axem potiùs quàm circa alium? deinde
cur libratur prædictus axis?
denique cur omnes circuli diurni Æquatori
ſunt paralleli?
Antim. Niſi orationem meam interrupiſſes, hæc continuò æquè facilè
explicabam; Suppono terræ globum vel magnum Magnetem eſſe, vel ſal­
tem magnetica virtute inſtructum, vnde neceſſe ſit, duos polos magneticos
ineſſe, & axem ad vtremque polum terminatum, quem etiam ſibi ipſi ſem-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index