Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1ſum fertur, non tamen ſervata cylindri forma; licet enim ima portio cy­
lyndrica ſit, ſuperior tamen habet ſuperficiem quaſi ſphæricam,
ſeu ſphæroidalem, hanc porrò induit aër, vt quaſi cuneatim aqua
perrumpat; propria igitur ſpontè; vi ſcilicet levitatis, qua
pollet.
Auguſtin. Si primo noſtro congreſſui interfuiſſes, Chryſocome, hoc
experimentum, dubio procul omni, minimè adduxiſſes, obſervaſſes
enim aquam ſecundùm latera tubi ſpiratim deſcendere, & ab ea ſurſum
aëra extrudi, longè tardiore motu; quia ſurſum aër motu recto fertur,
aqua verò deorſum, non recto, ſed ſpirali, quo rectum acceleratum im­
peditum compenſat; illud porro aëris faſtigium quaſi cuneatum, non ab
aëre vi propria induitur, ſed inducitur ab aquæ pondere versùs tubi late­
ra deflectente ad deſcenſum; alioquin ſi aër propria vi hanc figuram in­
duit, cur non conicam, quæ ad aſcenſum & aquam perrumpendam lon­
gè aptior eſſet; nec enim difficiliùs vnam quàm aliam indueret; immo
fortè conicam, quæ ad cylindricam propriùs accedit.
Vtinam æquè
facile mihi eſſet, definire, quænam figura illa ſit, illiuſque cauſam
afferre, quam nemo, ſaltem quod ſciam, hucuſque adinvenit; hîc
tuam operam, Antime; nec enim eum me reputo; qui hunc nodum
ſolvam.
Antim. Non eſt mihi dubium, quin hæc ſuperficies curva ab aqua ver­
sùs latera vaſis inclinante formetur; cùm enim aqua deſcendere non poſſit,
niſi aër loco cedat, extruſus ſcilicet ab aqua, & hic ſurſum extrudi non
poſſit, niſi humor illi ſeſe ſupponat, vt hoc faciat, eundem aëra quaſi
complexa per tubi latera ſpiratim deſcendit.
An verò dicta ſuperficies pa­
rabolica ſit, dubium eſt; cum enim aqua versùs latera vaſis tendat, ſimul
& deorſum motu accelerato, inde reſultas motus mixtus, qui lineam pa­
rabolicam poſt ſe relinquit, vt jam alij demonſtrarunt; ſed vnde erit mo­
tus ille horizontalis cum perpendiculari conjunctus?
an fortè dicendum
eſt, aquam ſpiratim deſcendere, cœpta quaſi à centro ſpira; donec ad
latera vaſis perveniat; ab illa autem ſpira deorſum producta ſupremum
illud aëris faſtigium tornari, cùm aliter ſpiræ deorſum produci non poſ­
ſint: ſed his omiſſis, cùm cylindrus aëris ab aqua ſtringatur, per latera
delabente, tantulùm aſſurgat, neceſſe eſt; vnde aqua, cui ſuprema illius
baſis ſubeſt, cedit locum; & cùm hæc attolli non poſſit, versùs latera
eat oportet, vbi dumtaxat ei locus patet; ſcilicet inter aëra & late­
ra vaſis, vnde linea parabolica reſultat; hinc ſi tubus ſit anguſtior, vix
aqua cylindrum inter aëris & latera tubi intercipi poteſt; vnde prædicta
ſupremi faſtigij forma non ſequitur, quæ certè minùs convexa eſt, ſeu
acuta, quò rima inter aëra & latera vaſis, qua perrumpit aqua, eſt angu­
ſtior: immo ſi tubus inclinetur, convexitas prædicti faſtigij deorſum ver­
sùs inferiùs tubi inclinati latus producitur; quia eò major ponderis aquæ
vis fertur, ex quo etiam manifeſtè colligitur, hanc convexi fa­
ſtigij figuram ab aqua versùs latera vaſis labente tornari.
Porrò neſcio an

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index