Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1mus analogiam; hæc aliaque ſimilia facilè intelliguntur, explicanturque;
aliqua tamen ſunt ab Autore ſupra laudato commemorata, quæ plus ne­
gotij fortè faceſſerent; quam ob rem etiam atque etiam te rogo, vt ad tua
principia illa reducas.
Illa obiter ſuggero.
Antim. Suſtine, quæſo; neque enim hoc pro dignitate fieri poteſt, niſi res
in longum, atque adeò hic congreſſus longiùs producatur, quàm par ſit; mo­
dò ſufficiat, vel obiter indicaſſe, exhauſto aëre ex dicto recipiente, illos om­
nes effectus tenſæ materiæ facilè tribui poſſe, quos præfatus Autor aëri in
libertatem vindicato attribuit; nempe quoad effectum perinde eſt, ſive pel­
las ab intrinſeco, ſive ab extrinſeco eadem vi adducas & trahas; hinc ex va­
riis liquoribus bullæ aſcendunt, quas ſcilicet ſubtilis illa materia tenſa oc­
cupat; hinc præ nimia bullarum copia, liquor ante Diaphanus albeſcit, tu­
met, exundat, ebullit, etiam aqua pura, præſertim calida; nempe illa vi, qua
ſuperficies liquoris ſurſum attollitur, diſtrahuntur tantulùm partes, ac proin­
de partes ſubtilis materiæ interpoſitæ liberiores ſunt, vt ſurſum bullatim
adducantur, idque vario eventu, pro diverſo liquoris genere, ſinguli exa­
minandi eſſent, ſed ne ſaltemus extra chorum res in aliud tempus diſcutien­
da remittitur.
Duo tantùm hîc breviter adnoto, quæ ad præſentem contro­
verſiam pertinent; Primum eſt, ſi fiſtula quæ ad deſcenſum Mercurij adhi­
73[Figure 73]
beri ſolet, ampullam habeat HP, intra quam alia
minor ampulla per foramen P immutatur, altio­
re collo, ſeu tubo PO inſtructa, eoque aperto in
O, poſtquam autem probè alligatum fuerit collum
PO, ita vt per foramen P nihil prorſus aëris in
ampullam HP ſubire valeat, ſi per oſtium C in­
fundatur Mercurius, ac deinde, vbi plena fuerit fi­
ſtula CP admoto digito, immerſoque extremo C
in Mercurium, digitus ſubducatur, ruit, more ſolito,
Mercurius; ſed mirum dictu, bulla minor immiſſa
in majorem HP in deſcenſu Mercurij frangitur.
Auguſt. Hæc vna eſt, meo ſaltem judicio, ex præ­
cipuis difficultatibus, quæ ſi occurriſſet, illam haud
dubiè non omiſiſſem; nempe facilè dicent, maxi­
mam vim aëris incumbentis in cavum bullæ, quam
non defendit aër, convexum ambiens, cùm vel va­
cuum
ſit, vel materia tenſa inſit, dicent, inquam, ma­
ximam
illam vim prædictæ fractionis cauſam eſſe.
Antim. Sed dic mihi, ſodes, cur eadem vis aëris
incumbentis in convexum bullæ HP, ſemota mi­
nore, illam etiam non frangit?
Auguſtin. Inde certè tua ſententia non confirmatur; nempè ſive dicas
minorem bullam frangi vi materiæ tenſæ, ſive vt alij volunt, vi aëris in­
cumbentis, æquè vtrimque ſunt anguſtiæ; ſic enim jure pati inſto, ſi vis ma­
teriæ tenſæ adducens convexum minoris bullæ illam frangit, cur majorem
non frangit, cùm æquè illius concavum adducat?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index