Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
< >
page |< < of 248 > >|
1mentum æſtus, eadem, ſummum decrementum; quod tamen omnibus
Obſervationibus repugnat: ſi enim hac ipſa die, Luna in Meridie ſci­
licet exiſtente, ſit ſummum crementum æſtus hora meridiana, vt ſit in no­
vilunio, craſtina die, idem ſummum crementum erit minutis 48. circiter
poſt Meridiem; & tertio poſt die hora, 1. 36. minutis poſt Meridiem, at­
que ita deinceps; idem de Plenilunio dicendum eſt.
Auguſtin. Ita fortè diſponi poſſunt prædicti duo motus, orbis ſcilicet
& centri, vt motus mixtus inde reſultans tales in æſtu mutationes pro­
ducat.
Antim. Nullo ſané modo id fieri poſſe, omni aſſeveratione affirmo; quod
vt clariùs exponam.
10[Figure 10]
Sit A Centrum mundi, DBLC orbita terræ, vel magnus orbis, D cen­
trum terræ, quam paulò majorem deſcribo, ne parvitas orbis confuſio­
nem patiat; dum centrum D movetur versùs B, ita volvitur circulus cir­
ca D, vt Eversùs I, & F, versùs H tendat.
Vnde reſultat ex vtroque mo­
tu æquabili motus mixtus omnino inæqualis; nempe ab H in I, per E;
additur motus orbis, motui centri; id eſt ſpatio decurſo ſolo motu cen­
tri, ſpatium æquale diametro IH ; ab I verò in H per F, idem ſpatium
detrahitur ſpatio decurſo motu centri, hinc ab H in E, acelerationis cre­
menta, ſuprà motum centri, ſunt in ratione ſinuum verſorum arcuum
decurſorum; ab E in I, in ratione ſinuum rectorum; decrementa pariter
ab I in F, ſunt in ratione ſinuum verſorum; ab F verò in H, in ratione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index