Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1erit in K, & illius Hemiſphærium QPO illuſtratur, educiturque vapor per
lineam KP, aliaſque à centro K ductas; vnde prædictus vapor longiùs
40[Figure 40]
recedit à terra, ac proinde vbi Luna, orbe peracto, redit in K, licèt non
modica illius portio infra dirimentem deſcenderit, minor tamen quàm an­
te; quia versùs terram longè majus ſpatium decurrendum fuit: hæc au­
tem in terram circumquaque gravitat quidem, ſed minùs; vnde minor
preſſio; igitur minor æſtus.
At verò poſita Luna in Quadraturis M & R,
ſuppono enim Solem in eodem loco; illuſtrantur Hemiſphæria GIF,
STV; vnde poſtquam Luna, peracto orbe, redit in M, aëris
tractus, cui admixtus eſt eductus humor, per MI, aliaſque ductas à centro
M, propior eſt Lunæ, quàm terræ; vnde in Lunam gravitat, & cùm Lu­
na tendat ab M in K, ad illum aëris tractum ipſa accedit; ac proinde ma­
ximam educti humoris partem colligit; immò Luna exiſtente in K, Sol fe­
rè lineæ AS reſpondet, vnde ille aëris tractus inter MK, cui eductus hu­
mor admixtus eſt, majori ex parte intra vmbram à Luna projectam jacet,
vnde ſtatim addenſatur humor, & in ipſam Lunam deſcendit: Idem dico
de Luna poſita in altera Quadratura R ; humor enim educitur per RT,
aliaſque rectas ex centro R directas; cùm autem Lunæ motus ſit ab R in
L, humor per RT eductus recedit ab vmbra projecta ab vtroque globo;
vnde parum omninò denſatur ; igitur etiam ſi terræ propior ſit, quàm Lu­
næ, non tamen inde gravitatio creſcit; igitur neque preſſio; igitur nec
æſtus: igitur inde conveniens; ni fallor, ratio redditur, cur plus humoris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index