Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1Solis motus ſimpliciſſimus ſit. Pati modo cogita Solem ſimul inclinari
ab Apogeo ad Perigeum, & viciſſim, hæc ſecunda determinatio, vel in­
clinatio ſimplici motui non obeſt, vt patet: In hoc porrò motu, Ecliptica
etiam moueri fingitur circa Axem mundi, ac proinde Eclipticæ ſectio in
Solari globo eadem ſemper eſt; denique, finge, Solem circa ſuum cen­
trum ita revolvi 27. circiter dierum ſpatio, ab ortu in occaſum, ratione il­
lius hemiſphærij, quod ad terram ſpectat, vt axis, circa quem voluitur, in­
clinatus ſit ad Eclipticæ planum, & ſibi ſemper parallelus; quod ſanè ſim­
plicitatem motus non deſtruit; ſic enim ſæpè ac ſæpiùs globos projicimus;
imò hic naturalis eſt globorum motus.
Auguſtinus. Duo ſunt motus, ni fallor, orbis, ſcilicet, & centri ſimplex
igitur motus non eſt.
Antimus. Igitur motus naturalis, quo corpus grave, v.g. globus fertur
deorſum non eſt motus ſimplex, ſed mixtus, quod nemo dixerit, cum ſim­
pliciſſimus ſit, vtpote ab eodem principio, ſcilicet à gravitate: ſi enim de­
mittas globum, primò quidem per planum inclinatum, ex quo inde per li­
berum aëra perpendiculariter deſcendat, videbis illicò duos illos motus
quos dicis, centri & orbis; qui tamen reverà duo motus non ſunt, ſed vnus
ab vna eademque gravitate profectus.
Auguſtinus. Nonnulli ex veſtris, vt ſalvent paralleliſmum illius axis, cir­
ca quem Sol revolvitur, adhibent alium motum revolutionis annuum cir­
ca Solis axem, axi Eclipticæ parallelum.
Antimus. Ita prorſus. Sed eſt motus fictus, eo fine, vt meliùs res illa in­
telligatur: vt enim terra circa axem axi Elipticæ parallelum revolui dici­
tur annuo motu, in veſtra hypotheſi ab occaſu ad ortum, ratione hemi­
ſphærij ad Solem verſi, vt axem, circa quem fit motus diurnus, ſemper pa­
rallelum ſervet, ita prorſus ſolaris globus revolui dicendus eſt annuo mo­
tu, ad prædictum phœnomenum Axis paralleli ſalvandum; ſed vtrimque
hic motus fictitius eſt, cùm ſimplex turbinationis motus ſufficiat, circa
Axem inclinatum ad planum Eclipticæ, ſemper ſibi ipſi parallelum.
Ana­
logiam habes in acu magnetica, quæ cum pixide ſua ita movetur, vt ſine
novo motu, ſibi parallela ſemper maneat.
Auguſtin. Igitur non tres, aut quatuor motus in noſtra hypotheſi ſta­
tuendi ſunt, vt ſupra dicebas; cum vnus duntaxat, eo quo explicas modo
ſufficiat: cur ergo quatuor neceſſarios eſſe fingis?
Antim. Iuxta morem veſtrorum, & aliorum locutus ſum, qui prædictos
motus diſtingunt; fateor tamen, in veſtra hypotheſi, duos motus ſuffice­
re, alterum turbinationis in terreſtri globo, ſervato, vt dixi, paralleliſmo
Axis; alterum ſimplicis revolutionis in Sole, circa Axem pariter inclina­
tum, vt dixi, ad planum Eclipticæ.
In noſtra verò vnus duntaxat motus
ſufficit turbinationis, circa axem pariter inclinatum ad planum Eclipticæ,
& ſibi ſemper parallelum, cum gemina illa inclination ereciproca, in Bo­
ream, & Auſtrum, & ſurſum atque deorſum; ſic turbo actus, orbes ſuos
ita deſcribit, vt aliquando majores, aliquando minores ſint; quod certè,
vt dixi, ſimplicitati motus turbinationis non obſtat: Ex his autem, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index